Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 776.

ANNALES REGNI FRANCORUM firmitates subito introivit. Et Saxones perterriti omnes ad locum, ubi Lippia consurgit, venientes ex omni parte et reddiderunt patriam per wadium omnes manibus eorum et spoponderunt se esse christianos et sub dicione domni Caroli regis et Franco­rum subdiderunt. Et tunc domnus Carolus rex una cum Francis reaedificavit Eresburgum castrum denuo et alium castrum super Lippiam, ibique venientes Saxones una cum uxoribus et infanti­bus innumerabilis multitudo baptizati sunt et obsides, quantos iamdictus domnus rex eis quaesivit, dederunt. Et perfecta su­­pradicta castella et disposita per Francos scaras resedentes et ipsa custodientes reversus est domnus Carolus rex in Franciam. Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha in villa, quae dicitur Niumaga. Et inmutavit se numerus annorum in Regi domum revertenti nuntiatur Hruodgaudum Lan- gobardum, quem ipse Foroiuliensibus ducem dederat, in Italia res novas moliri et iam complures ad eum civitates defecisse. Ad quos motus comprimendos cum sibi festinandum iudicaret, strenuissimum quemque suorum secum ducens raptim Italiam proficiscitur; Hruodgaudoque, qui regnum adfectabat, interfecto, civitatibus quoque, quae ad eum defecerant, sine dilatione recep­tis et in eis Francorum comitibus constitutis eadem, qua venerat, velocitate reversus est. Cui vix Alpes transgresso occurrerunt, qui nuntiarent, Eres­burgum castrum a Saxonibus expugnatum ac praesidium Fran­corum, quod in eo posuerat, expulsum; Sigisburgum aliud castel­lum oppugnatum quidem, sed non captum, eo quod hi, qui in eo causa praesidii fuerant constituti, facta eruptione incautos atque AQDE 84

Next

/
Oldalképek
Tartalom