Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 785.
ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE ducentes et coniunxerunt se ad Attiniacum villa ad domnum regem Carolum. Et ibi baptizati sunt supranominati Widochindus et Abbi una cum sociis eorum; et tunc tota Saxonia subiugata est. [Coniuratio Hardradi et orientalium Francorum, qua contra regem conspiraverant, deprehensa est, et auctores eius partim morte, partim exilio damnati sunt.]12 12 Adduntur haec verba in recensione D. Et in eadem villa celebravit saepedictus gloriosus rex natalem Domini et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in Cum ibi hiemare decrevisset, accitis atque adductis ad se uxore ac liberis relictoque cum eis in eodem castro satis fido ac firmo praesidio ipse cum expedita manu ad Saxonum pagos vastandos ac villas diripiendas egressus inquietam satis hiemem ubique discurrendo et cuncta caedibus atque incendiis permiscendo tam per se ipsum quam per duces, quos miserat, Saxonibus reddidit. Cumque huiusmodi vastationibus per totum hiberni temporis spatium omnes fere Saxonum regiones ingenti clade adfecisset, transacta tandem hieme et advectis ex Francia commeatibus publicum populi sui conventum in loco, qui Padrabrunno vocatur, more solemni habuit. Ac peractis his, quae ad illius conventus rationem pertinebant, in pagum vocabulo Bardengoo proficiscitur ibique audiens Widokindum ac Abbionem esse in Transalbiana Saxonum regione primo eis per Saxones, ut omissa perfidia ad suam fidem venire non ambigerent, suadere coepit. Cumque ipsi facinorum suorum sibi con- 124