Fraknói Vilmos: A szekszárdi apátság története. (Budapest, 1879)
VIII. 1390. tajan. Zsigmond kirdly oklevele a szekszdrdi apdtsdg szabad jobbdgyainak adomentessegerol. Sigismundus dei gracia etc. rex, universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris salutem in salutis largitore. Caput excellencie nostre regalis, diadematis serto presignitum in terris tale cum honore onus sumsit ex supernis, hanc nobis indidit officii dignitatem, ut cunctos regimini nostro subditos oculos mansvetudinis intuentes, sicut in eorum tranquilitate gratulamur, sic de eorum quieta disposicione iugiter meditemur, restaurando distracta et abolita, si qua sunt utilia in usus assiduas cum additamento novarum graciarum gratenus sic dirigamus terreni officii nostri gubernacula, ut post hec eterni regni et illius inmarcessibilis corone, quam totis semper exoptamus affectibus bravio potiri valeamus. Sane ad universorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Nicolaus de Halm et Benedictus filius Michaelis de Fayz, ac Nicolaus filius Dominici de Batha prediales seu nobiles ecclesie seu abbacie Saxardiensis nostre Maiestatis accedentes in conspectum suis et universorum aliorum predialium eiusdem ecclesie seu abbacie nominibus facunde nobis declaravit, quod quamquam ipsi a tempore sanctissimi Stephani regis et aliorum regum Flungarie, predecessorum nostrorum, beatarum recordacionum, semper certis et limitatis libertatibus et pr,erogativis usi fuissent atque freti, tamen nonnulli officiolatus et exacciones dacionum sumentes et aliter de personarum qualitatibus et condicionibus censendi occasionem habentes, ipsos quam sepius inter simplices populares molirentur nominare, illorum adinstar popularia negocia cum ipsis peragere satagendo, supplicantes culmini nostro devocionis humillime ex affectu in his erga ipsos nostre gracie liberalitatem benigniter exhibere. Nos vero, qui ad hoc inter alia quadam specialitate regni gubernacula suscepimus, ut circa subditorum statum pacifice ordinatum iugi meditacione volvatur cura nostra, volentes cunctos, quantum altissimo permittente possumus utilium votorum effectibus saciare et de nostre largitatis munere consolare prefatos prediales seu nobiles ecclesie seu abbacie Saxardiensis antedicte in omnibus et singulis eorum antiquis bonis et iustis libertatibus confirmamus. Verum quia ipsos velut nobiles exercituantes eiusdem 10