Fraknói Vilmos: A szekszárdi apátság története. (Budapest, 1879)
collectam conclescensualem ante ipsum terminum solucionis exigere necesse fuerit, obtenta nostra litera expeditoria pro ipsa annuali solucione et habita, ipsi eandem extradare deberent. Ceterum volumus, et ipsis presencium auctoritate concedimus, ut ipsi inter se duos judices nobilium, secundum regni consuetudinem et dictorum nobilium jobagionum exercituancium dicte ecclesie Colocensis, eligere, qui cum comite nostro, per nos vel successores nostros, pro tempore constituto judicare more solito valeant; de quibus judicibus nobilium tercia pars omnium judiciorum, due vero partes eorundem ipsi comiti nostro succedant et devoluantur. Et quod idem comes noster, in absencia dictorum judicum, pro quolibet judicio vel offensa ad domum eorundem nobilium jobagionum nostrorum acceclere nequeat neque possit, et si in medio eorundem nobilium jobagionum nostrorum homiciclium per quempiam ipsorum fieri contingat iidem perpetram homicidium tres marcas denariorum comprouinciales ipsis comiti et judicibus nobilium infra quindecim dies persolui et usque dictos quindecim dies nec comes et nec ipsi judices nobilium ad domum dicti homicide accedere debeant. Si vero idem homicida aliqua presumpcione inductus usque quindecim dies de predicto judicio satisfacere nollet, temere proceclendo, ex tunc iidem judices nobilium unacum predicto comite nostro ad domum eiusdem homicide accedentes et dictum juclicium trium marcarum cum duplo exigentes, vel si circa domum eiusdem res et bona ipsius, ad valorem dictarum trium marcarum et dupli earundem non reperiret, extunc in porcionem possessionariam ipsius homicidium perpetrantis condescendere et eandem in duabus ipsius Comitis nostri in tertia vero partibus dictorum judicum nobilium manibus occupandas, aplicandas, tenendas et interim possidendas, donec per ipsum homicidam vel alium propinguiorem suum proximum cui vel quibus ad redimendam ipsam porcionem possessionariam competeret, super estimacione congruente redimeretur liberam haberent facultatem, in aliis vero libertatibus et consuetudinibus, in quibus iiclem nobiles jobagiones dicte ecclesie Colocensis perfruuntur et ipsi in eisdem pacifice congaudeant fruituri, exceptis illis possessionibus et villis apucl manus alienas existentibus, quas mediante judicio ab eisdem manibus alienis possemus rehabere easdem a predictis libertatibus per nos concessis volumus suffragari. In cuius rei testimonium presentes concessimus literas nostras privilegiales pendenti sigillorum nostrorum consignatas ipsis nobilibus jobagionibus nostris munimine roboratas. Datum in die rogacionum Anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo secundo. (Atirat II. Lajos kiraly oklevelebdl. Az orszagos leveltar diplomatikai osztalyaban. 5797. szam alatt.)