C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 35 per notam infidelitatis ad manus nostras regias devolutas sibi dari humilime supplicavit. Nos quoque pretacta animadvertendo et propensius considerando easdem portiones pos­­sessionarias eiusdem Dominici filii Laurentii ad manus nostras regias devolutas simul cum universis fructibus et singulis ipsarum pertinentiis sub earum veris metis et antiquis limitatibus3 de dominorum prelatorum et baronum nostrorum consilio prefato Iohanni fi­lio Petri ipsiusque heredibus et posteritatibus universis omni eo iure, quo ratione previa nostre incumbunt collationi, nove nostre donationis titulo dedimus, donavimus et con­tulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas, salvo tamen iure alieno harum nostrarum testimonio lit­terarum, quas, dum nobis in specie fuerint reportate, in formam nostri privilegii faciemus redigi tali condicione, quod idem Iohannes vel sui heredes de universarum predictarum portionum possessionariarum predicii Dominici nostri infidelis sessionum nominibus et iobagionum numero nostram celsitudinem ad fidem eorum Deo debitam fidelitatemque nobis et nostro sacro dyademati observandam tenerentur certius informare. Datum in Al­­baregali, feria tertia proxima post festum Omnium Sanctorum, anno Domini millesimo quadringentesimo tertio. 1 Az eredetiben: expaverunt. 2 Az eredetiben: Martinas. 3 A szó toliban maradt. 7 1404. szeptember 8., Buda. Zsigmond király megparancsolja a leleszi konventnek, hogy küldjék ki tanúbizonyságukat, akinek jelenlétében a királyi ember vezesse be Bátori Istvánt az őt zálog címén illető gen­esi részekbe. Papíron, zárópecsét nyomával. Leleszi konvent orsz. it., Statutoriae B-356. (DF 211110.) - A kifi­zet: Fidelibus suis, conventui ecclesie de Lelez, pro Stephano filio Iohannis de Bathor, statutoria. A hátlapján keresztben konventi feljegyzés: Homo Andreas Magnus de Thykod, noster frater Damia­­nus, feria quinta ante Galli (okt. 9.)] accessissent et statuissent. - Regesztája: Lelesz III. 71/125. - C. T. N. Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalma­­tie, Croaţie etc. rex fidelibus suis, conventui ecclesie de Lelez salutem et gratiam. Dicitur nobis in persona Stephani filii Iohannis de Bathor, quomodo ipse in dominium portio­nis possessionarie nobilis domine Margaretha vocate, relicte condam Fabiani Magni de Gench, filie Stephani filii Dominici de eadem in eadem possessione Gench vocata in co­mitatu Zathmariensi existenţi habite, ipsum titulo pignoris concernentis legittime vellet introire. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mit­tatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Albertus Beke de Zalmad vel Be­nedictus ceu Petrus sive Nicolaus neve Benedictus de Pethenehaza seu Stephanus de Be­­sened cew Andreas Magnus de Thykod2 aliis absentibus homo noster ad faciem predicte portionis vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legittime convocatis et presenti­­bus accedendo introducat prefatum Stephanum in dominium eiusdem statuatque eandem eidem cum cunctis utilitatibus et pertinentiis iure sibi incumbenti possidendam, si non

Next

/
Oldalképek
Tartalom