C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 295 Nos, Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod fideles nostri egregii Sigismun­­dus condam Stephani ac Ladislaus, Petrus et Emericus olim Iohannis Zanyzlofy de Bathor filii coram nostra personali presentia personaliter constituti, idem etiam Sigismundus one­ra et quelibet gravamina Nicolai ac Wolfgangi filiorum, necnon puellarum Magdalene et Katherine filiarum, ipse vero Ladislaus similiter puellarum Sophie, Anne et Katherine fi­liarum suarum in subscriptis per omnia super se et cunctas hereditates suas assumpmentes sponte et libere confessi sunt in hunc modum, quomodo ipsi matura inter sese prehabi­­ta deliberatione illi fassioni compositionique et unioni, quam superioribus diebus egre­gii Stephanus condam Nicolai ac Ladislaus et Iohannes ipsius olim Iohannis Zanyzlofy1 egregiorum filii cum spectabili ac magnificis dominis Stephano de predicta Bathor huius regni nostri Hungarie palatino et comite Themesiensi ac Georgio de eadem Bathor agazo­­num nostrorum regalium magistro et comite Simigiensi, necnon Andrea de eadem Bathor bano castri nostri Nandoralbensis et comite comitatus Zathmariensis, fratribus scilicet ipsius domini Stephani palatini carnalibus super castro Zynyr ac opido Megyes in ipso Zathmariensi, necnon castello et oppido Izdencz appellatis in Crisiensi comitatibus ex­­istentibus et adiacentibus aliisque universis bonis et quibuslibet iuribus possessionariis magnifici condam Stephani Morocz de Meggyes ubilibet et in quibuscunque comitatibus huius regni nostri, sed et Sclavonie habitis et quocunque nomine vocitatis mediantibus aliis litteris nostris fassionalibus exinde confectis et emanatis qualitercunque fecissent, easdem litteras nostras fassionales quoad omnes earum continentias clausulasque et arti­culos ratas, gratas et acceptas habentes ipsorum consensum prebuissent benivolum pariter et assensum, immo prebuerunt et consensuerunt coram nostra personali presentia prenota­­ta harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in opido Bathor pre­­dicto, die dominico proximo post festum Epiphaniarum Domini, anno eiusdem millesimo quingentesimo vigesimo. 1 Ehelyett: Zlofy. 237 1520. január 19., Meggyes. II. Lajos király személyes jelenléte előtt Bélteki Drágfi János tárnokmester és a Bátori Szaniszlófi család tagjai Verbőci István személy nők közbenjárására egyezséget kötnek a néhai Meggyest Móróc István Szatmár megyei, eddig részben János kezén lévő, de a Sza­­niszlófiakat örökjogon illető birtokjogairól: János itteni birtokrészeit átadja a másik fél­nek, akik cserébe örökbe neki adják a teljes Sárköz, Szentmárton és Kak birtokokat. Papíron, szöveg alatt pecséttel. DL 30 079. (GYKOL, Cista comitatuum, Szatmár 1-2.) - Átírta II. János király sérült keltezésű oklevelében: DL 71 164. (Perényi cs. lt.) - Kiadása: Oklevelek 352/19. -N. T. Nos, Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod fideles nostri magnificus Iohan­nes Dragfy de Belthewk thavernicorum nostrorum regalium magister ab una ac egregii

Next

/
Oldalképek
Tartalom