C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

296 Oklevelek Stephanus condam Nicolai, necnon Ladislaus, Iohannes et Petrus olim Iohannis Zanyzlo­­fy egregiorum filii ab altera partibus, idem etiam Stephanus Nicolai et Andree filiorum ac puelle Barbare filie, necnon Mauritii et Bartholomei carnalium, ipse vero Ladislaus puel­larum Sophie, Anne ac Katherine filiarum, annotati siquidem Iohannes et Petrus Emerici carnalis et Sigismundi filii condam Stephani Zanyzlofy patruelis fratrum, aliorum etiam consanguineorum et proximorum ipsorum, quos subscriptum tangere posset negotium, in subnotandis per omnia super sese et cunctas eorum hereditates assumpmentes coram nostra personali presentia personaliter constituti sponte et libere confessi sunt in hunc modum, quod quamvis alias inter ipsas partes ratione et pretextu bonorum ac iurium pos­­sessionariorum magnifici condam Stephani Morocz de Meggyes in comitatu Zathmariensi existentium et adiacentium et in certa eorum parte pre manibus antefati Iohannis Drag­­fy hactenus habitorum, que ipsi Stephanus, Ladislaus, Iohannes et Petrus Zanyzlofy ac ceteri fratres eorum prenotati iure hereditario atque successorio ad se devoluta esse asser­­uebant, nonnulle lites et differende contentionumque materie mote et suscitate ac diutius in curia quoque nostra regia ventillate fuerint, tamen nunc eedem partes tum matura inter sese prehabita deliberatione, tum vero nonnullorum proborum et nobilium virorum partes inter ipsas pro future pacis amenitate laborantium, signanter vero egregii magistri Stepha­ni de Werbewcz personalis presentie nostre locumtenentis sano inducte consilio ad talem pacis et concordie devenissent unionem, prout sese devenisse retulerunt coram nostra per­sonali presentia prenotata eo modo, quod quia ipse Iohannes Dragfy directas et equales tertias partes totalium possessionum Bathyz, Wdwary, Berencze, Zamosthelek, Iosypha­­za, Wywaros, Wamfalw, Kalynhaza, Lekencze, Tharsolcz,1 Komorzan, Bykzad, Therep, Bwyanhaza, Kysmonyoros, Thwrwekonya, Felsewfalw, Raksa alias Rákos, Sebespathak, Iloba. Sykarlo, Fekethepathak, Monosthor, Barthfalwa et Bwsak appellatarum ac directam medietatem totalis possessionis Thothfalw nominate cum medietate LaposBanya, totales scilicet eas portiones possessionarias, quas ipse in eisdem possessionibus hucusque posse­disset, preterea totalem possessionem Parlag vocatam, quam alias idem Iohannes Dragfy egregio Davidi de Berend familiari suo predilecto in perpetuum exigentibus meritoriis servitiis suis contulisse dinoscitur, omnino in prenarrato comitatu Zathmariensi existen­tes et adiacentes cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinendis quibuslibet memoratis Stephano, Mauritio et Bartholomeo, necnon Ladislao, Iohanni, Petro et Emerico atque Sigismundo Zanyzlofy pure et simpliciter quieteque et pacifice remisisset et resignas­­set in sempiternum tenendas atque possidendas, ideo ipsi quoque Stephanus, Ladislaus, Iohannes et Petrus Zanyzlofy oneribus sub premissis in se levatis totales possessiones Sarkewz, Zenthmarthon et Kak appellatas in dicto comitatu Zathmariensi existentes si­mul cum cunctis earundem pariter utilitatibus et pertinendis quibuslibet utilitatumque et proventuum ac pertinenti arum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus antefato Iohanni Dragfy et per eum prescriptam possessionem Zenthmarthon annotato Davidi de Berend, pretactam vero possessionem Kak nobili Andree Zeley de eadem Kak, cui videlicet idem Iohannes Drag­fy etiam per prius eam perpetuo pariter donasse perhibetur, reliquissent dedissentque et ascripsissent iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas, immo remisit et resignavit reliqueruntque et ascripserunt atque dederunt coram nostra personali presentia prenotata harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante.

Next

/
Oldalképek
Tartalom