C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

120 Oklevelek remittere et resignare tenerentur, infra vero tempus redemptionis premissarum possessio­num Feyeretho ac Somlyo et Perechen in dominio ipsarum contra quoslibet illegittimos impetitores et causidicos ipsorum laboribus propriis et expensis iuridice conservare atque expedire tenerentur, hoc specialiter imposito, quod si in dominio prescripte possessionis Feyertho conservare non possent, extunc ipsi Andreas, Stephanus, Ladislaus et Paulus pro predictis centum florenis auri, pro quibus ipsa possessio Feyertho esset impignorata, prenominatas Somlyo ac Perechen et pertinendas earundem pro eisdem centum florenis usque tempus redemptionis earundem intromittere tenerentur, econverso vero, ubi in do­minio pretactarum Somlyo, Perechen et pertinentiarum ipsarum eosdem conservare non possent, simili modo pro predictis centum florenis auri, pro quibus eedem possessiones forent impignorate, pretactam possessionem Feyertho occupandi, tenendi et possidendi habeant facultatem vigore presentium mediante. Datum feria sexta proxima post festum Sancti Viti et Modesti martirum, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. 1 A szó toliban maradt. 2 Utána feleslegesen: ac eosdem urgentibus. 89 1471. július 21. A leleszi konvent előtt Újlaki másképp Szőlősi Simon a Perényiek képviseletében megje­lenve eltiltotta Bátori Andrást, István és Lászlót, valamint Bélteki Bertalant az Ugocsa megyei Nyaláb vár és tartozékainak elfoglalásától. Papíron, hátoldalán rányomott pecsét nyomával. DL 70 958. (Perényi cs. lt.) - Regesztája: Perényi 545. sz.-H. R. Nos, Blasius prepositus et conventus ecclesie Sancte Crucis de Lelez memorie commen­damus, quod Symon de Wylak alias Zelewsy vocatus nominibus et in personis egregii Iohannis de Peren ac lob et Gabrielis filiorum, item magnificorum Stephani et Petri de Peren fratrum nostram veniens in presentiam magnificos Andreám, Stephanum et Ladi­­slaum de Bathor ac egregium Bartholomeum de Bewlthek ab occupatione et detentione castri Nyalab vocati et pertinentiarum eiusdem in comitatu Wgocha existentis habitarum, utensioneque et utilitatum earundem perceptione sew percipi factione, seque quibusvis titulo, colore et nomine in dominium eiusdem castri et pertinentiarum intromissione et sibi ipsis statui et conferri procuratione quoquomodo factis vel fiendis publice prohibuit inhibendo ac inhibuit contradicendo coram nobis testimonio presentium mediante. Da­tum die dominico proximo ante festum Beate Marie Magdalene, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo. 90 1471. szeptember 23., Buda. Mátyás király előtt Perényi Miklós meg fia Péter - Miklós a többi fia nevében is -, Pe­rényi János - a maga meg fiai nevében - Pest megyei Szecső birtokukat 16 000 forintért

Next

/
Oldalképek
Tartalom