C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 121 eladják Bátort Miklós szerémi püspöknek, Bátori István országbírónak, illetőleg Bátori Andrásnak, Lászlónak és Pálnak. Hártyán, selyemzsinóron függő titkospecséttel. DL 17 254. (NRA 605-16.) - A hátlapján: Zechew. - Másik példánya: Papíron, a szöveg alatt a király ún. bírói pecsétjének töredezett lenyomatával. DL 70 959. (Perényi cs. lt.) - Regesztája: Perényi 546. sz. - H. R. Nos, Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus tenore pre­­sentium significantes, quibus expedit, universis, quod egregii Nicolaus filius Petri ac Io­­hannes filius Iohannis de Peren et Petrus filius eiusdem Nicolai personaliter ac idem Ni­colaus pro Nicolao et Simone filiis suis nostri in presentia personaliter adherentes et infra­­scripto negotio consencientes, eorundem tamen tam ipse Nicolaus, quam etiam prefatus Petrus onera et quevis gravamina, quilibet eorum per se in se et cunctas eorum hereditates assumpmendo, ipse siquidem Iohannes de Peren modo simili onera lob et Gabrielis filio­rum penitus in se ipsum et ad hereditarias suas portiones recipiendo coram nobis constituti proposuerunt et sponte confessi extiterunt in hunc modum, quomodo ipse matura inter se deliberatione prehabita totalem possessionem ipsorum et eorundem filiorum suorum Ze­chew vocatam in comitatu Pesthiensi existentem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinendis quibuslibet, terris utputa arabilibus cultis et incultis, silvis, nemoribus, pratis, agris, pascuis, fenetis, fenilibus, indaginibus, virgultis, vineis et vinearum promonotoriis, aquis, fluviis, molendinis, molendinorumve locis et generaliter quarumlibet utilitatum ge­neribus iure ad eandem possessionem quomodolibet pertinentibus sub suis veris metis et antiquis reverendissimo in Christo patri, domino Nicolao de Bathor episcopo ecclesie Sirimiensis, necnon magnificis comiti Stephano de eadem Bathor iudici curie nostre ac Andree, Ladislao et Paulo de eadem Bathor ipsorumque Stephani, Andree, Ladislai et Pauli heredibus et posteritatibus universis pro summa sedecim milium florenorum auri puri ab eisdem, ut dixerunt, levatorum iure perpetuo et irrevocabiliter vendidissent, dedis­sent et contulissent, immo vendiderunt, dederunt et contulerunt coram nobis per eosdem in sempiternum possidendam, tenendam pariter et habendam, nullum ius nullamve iuris et dominii proprietatem sibi ipsis et eisdem filiis ipsorum in eadem reservando, sed totum et omne ius, quod hactenus in eadem habuissent vel habere sperarent, in et ad prefatos dominum Nicolaum episcopum ac comitem Stephanum, Andreám, Ladislaum et Paulum de Bathor heredesque eorundem comitis Stephani, Andree, Ladislai et Pauli transferendo pleno cum effectu, assumendo prefati Nicolaus, Iohannes et Petrus de Peren in ipsorum et dictorum aliorum personis ad onera in se recepta memoratos dominum Nicolaum episco­pum ac comitem Stephanum, Andreám, Ladislaum et Paulum de Bathor in pacifico do­minio dicte possessionis Zechew semper et ubique contra quoslibet legittimos impetitores et actores protegere, tueri et expedire propriis eorum laboribus et expensis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendenti se­creto sigillo nostro munimine roboratas eisdem duximus concedendas. Datum Bude, feria secunda proxima post festum Beati Mathei apostoli et ewangeliste, anno Domini millesi­mo quadringentesimo septuagesimo primo, regni nostri anno quarto decimo, coronationis vero octavo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom