C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 237 litteras fassionales, inscriptionales, obligatorias et statutorias ac alias quaslibet sub quibu­scunque formis verborum et titulis emanatas, quibus scilicet mediantibus ipsum oppidum tenuimus, cassas, vanas et viribus carituras relinquimus, immo remittimus ac relaxamus reddimusque et redonamus eosdemque Gábrielem et Stephanum de Peren de et super premissis florenorum sumpmis quittos reddimus et expeditos committimus sub hac tamen condicione, quod idem dominus Gabriel et Stephanus de Peren antedictam dominam Mar­garétám relictam condam Michaelis Zylagy in pacifico dominio eiusdem oppidi Zechew iuxta premissam nostram ordinationem pacifice ac libere uti permittere debeant et in re­compensam presentis nostre relaxationis et redonationis dicti oppidi esse teneantur, post mortem vero eiusdem domine Margarete ipsi domini Gabriel et Stephanus de Peren idem oppidum Zechew solum vigore presentium pro se occupandi et tenendi habeant faculta­tem vigore et testimonio presentium mediante. Datum in domo nostra Bathor, feria sex­ta proxima post dominicam Quasimodo etc., anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono. Ego Georgius de Bathor Et ego Andreas de Bathor propria manu manu propria fateor quo ad partem meam. 191 1506. június 8. A somogyi konvent előtt Bátori György - testvérei, István és András terheit magára véve - a Somogy megyei Kistarnóca és Aracs birtokokat szolgálatai viszonzásául Perneszi Im­rének és fiainak adományozza. Papíron, a hátlapon rányomott pecséttel. DL 21 574. (NRA 20-42.) - 16. századi kézzel: Fassio d(omini) Georgii super Kystamocza et Arach nobilibus de Pernez facta - Regesztája: SMM 13. (1982) 6/116.-N.T. Nos, conventus monasterii Sancti Egidii de Simigio memorie commendamus, quod ma­gnificus dominus Georgius de Bathor onera Stephani et Andree carnalium aliorumque cunctorum fratrum, proximorum et consanguineorum suorum, quos infrascriptum tan­geret vel tangere posset negotium, in subscriptis super se assumpmendo coram nobis personaliter constitutus sponte et libere est confessus in hunc modum, quod ipse con­siderans fideles servos non tam favoribus, quam munificentiis prosequi gratie specialis, ut excrescentibus donis et favoribus fervor1 fidelitatis magis accendatur et excrescat affec­tus subditorum, quoniam si merita acceduntur familiarium et munificentiis efferuntur, alii huiusmodi exemplo accensi reddantur ad impendenda fidelitatis opera promptiores.2 Quia autem sibi et dictis fratribus suis egregius Emericus de Pernez fidelitatem fidelitatibus continuans et virtutem virtutibus inserens sine aliqua nota relargitionis servivisset, horum igitur intuitu servitiorum ipsius Emerici de Pernez possessiones suas et dictorum fratrum suorum Kysthamocza et Arach vocatas in comitatu Simigiensi habitas simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinendis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, silvis, nemoribus, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, molendinis et locis eorundem, generaliter vero quarumlibet utilitatum earundem integritatibus quovis

Next

/
Oldalképek
Tartalom