C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
212 Oklevelek Baitholomeus wayvoda ratione castrorum, castellorum, oppidorum, villarum et cunctorum iurium possessionariorum condam Stephani Morocz de Meggyesallya ubivis intra ambitum huius regni existentium et habitorum memoratos dominum Andreám de Bathor et Gábrielem et Michaelem de Peren in causam conveniendo et attrahendo causaque in eadem adversus ipsos Andreám de Bathor ac Gábrielem et Michaelem procedendo eosdem aggravare pretenderint, tamen ipsi ordinativa compositione plurimorum dominorum prelatorum et baronum inter ipsas partes pro pace laborantium interveniente causa in premissa concordassent, immo concordarunt pacificatique et uniti sunt eo modo, quod ipsi dominus Andreas de Bathor in sua ac dictorum fratris et filiorum suorum nominibus et personis oneribus sub prescriptis in se assumptis, necnon Gabriel et Michael filii Iohannis de Peren directam et equalem tertiam partem cunctorum oppidorum et ceterorum universorum iurium possessionariorum possessionumque et portionum possessionariarum antelati olim Stephani Morocz ubivis et in quibuscunque comitatibus huius regni Hungarie existentium et habitorum demptis solummodo castro Zyner et oppido Meggyes appellato in comitatu Zathmariensi adiacentibus, memoratis domino Andree de Bathor ac Gabrieli et Michaeli de Peren salvis remanentibus iam fato domino Bartholomeo Dragfy wayvode Transsilvano filiisque eiusdem prenotatis ac ipsorum heredibus universis omni eo iure, quo eis1 dinosceretur pertinere, simul cum tributis, theloniis, vadis aliisque cunctis et singulis suis utilitatibus et pertinendis quibuslibet quovis nominis vocabulo vocitatis ac qualitercumque appellatis iure perpetuo et irrevocabiliter in sempiternumque dedissent, tradidissent et ascripsissent tenendam, possidendam pariter et habendam, immo dederunt, donarunt et in evum ascripserunt nostri in presentia eo modo, ut pro tertia parte opidi Warallya nominati tantum et tot in numero, quot scilicet populi et iobagiones seu sessiones populose et deserte in dicta tertia parte ipsius oppidi Warallya ad portionem antefati Bartholomei wayvode cedere deberent et devenire, in alia possessione partium Thothfalw apellata, tertiam scilicet partem eiusdem possessionis Thothfalw de duabus partibus ipsius possessionis Thothfalw ad portionem dictorum Andree de Bathor ac Gabrielis et Michaelis de Peren excidendis et sequestrandis sepe fato domino Bartholomeo wayvode filiisque eiusdem prenotatis absque eorundem portione in eadem Thothfalw habita dare teneantur et assignare, ubi autem in huiusmodi tertia parte pretacti oppidi Warallya existentes non supplerentur, extunc huiuscemodi numerum populorum et iobagionum seu sessionum sepe fati dominus Andreas de Bathor, Gabriel et Michael de Peren de aliis portionibus ipsorum, ubi scilicet ipse dominus Bartholomeus voluerit, excidendo numerum populorum et iobagionum seu sessionum in prescripto oppido Waralya pro tertia parte eiusdem ad portionem ipsius domini Bartholomei wayvode, que cedere debuisset, eidem in tanto numero supplere ac cum suis cunctis utilitatibus dareque et assignare modo simili debeant et teneantur. Voluerunt nichilominus partes prescripte, ut generosam dominam N. relictam prenominati condam Stephani, que ex donatione eiusdem condam Stephani mariti sui defic[ientis] de iuribus possessionariis eiusdem sui mariti certas habet possessiones pro suo usu seu victu et sustentatione deputatas, aut in eisdem possessionibus pacifice conservare aut eandem dominam superinde alio modo communiter contentam reddere habeant et teneantur. Adiecerunt nichilominus ipse partes, ut si temporum in processu ipsas partes simul aut aliquam ipsarum divisim ratione ipsorum castrorum, castellorum, oppidorum, possessionum portionumque et iurium possessionariorum sepe fati condam Stephani Morocz inter ipsas partes modo prehabito iam trifariam divisorum in toto vel