C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
Oklevelek 99 1 Márc. 10. 69 1464. április 5., Székesfehérvár. Mátyás király tekintettel lévén Bátori András, István és László hűséges szolgálataira, Világosvár várát és uradalmát újólag adományozza nekik koronázása után használatba vett titkospecsétje alatt. Hártyán, a király kék-sárga-vörös zsinóron függő, ún. második titkospecsétjével. DL 72 002. (Rákóczi-Aspremont cs. lt.) - A hátoldalán: Regestrata de Kerned. M P. A fóliószám nincs feltüntetve. - Szövege legnagyobb részben (az uradalom tartozékainak felsorása és a pecsételésre utaló részek kivételével) egyezik a korábbi, 1464. febr. 22-én kelt (66) adománnnyal. - H. R. Commissio propria domini regis Nos, Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croaţie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod licet regali sit officium cunctorum fidelium suorum merita condignis retributionibus prosequi, eorum animos favoribus attendere opportunis, meritorum tamen qualitate pensata munificentia regia illis liberalius se debet diffundere, qui maioribus virtutibus amplioribusque obsequiorum laboribus excellentiora premia meruerunt. Consideravimus itaque fidelissima obsequiorum merita fidelium nostrorum magnificorum Andree de Bathor alias agazonum et Stephani de eadem pridem camere ac Ladislai similiter de dicta Bathor nunc dapiferorum nostrorum magistri, quibus ipsi, prout propria experientia agnovimus, ab illo videlicet tempore, quo ad fastigium huius regalis dignitatis feliciter evecti sumus, usque presentem diem in rebus et negotiis nostris ac etiam in plerisque nostris exercitibus tam contra Bohemos, quam etiam Turchos, huius regni nostri infestissimos hostes ductis, presertim autem hiis diebus in regno Rascie et post, dum recuperatione terrarum Bosne laborassemus, iidem Stephanus et Ladislaus cum notabili et decenti comitia cum propriis ipsorum sumptibus comparata existendo, pluraque ibidem pro honore et eliberatione dictarum terrarum Bosne egregia ac strenua opera magnanimiter peragendo se maiestati nostre cum omni fidelitatis constantia reddiderunt valde gratos, condam etiam magnificus Stephanus de eadem Bathor, pater prefatorum Andree, Stephani et Ladislai, iudex curie condam serenissimi principis, domini Alberti regis Hungarie, predecessoris nostri felicis memorie in exercitu tempore condam illustris genitoris nostri contra Tureos generaliter moto bandérium ferens regni pro libertate patrie occubuit, volentes igitur prefatis intuitu huiusmodi laudabilium operum ipsorum munificentiam nostram regiam ostendere liberalem, ut ipsi etiam in futurum ad servitia nostra promptiores reddantur, castrum nostrum Wylagoswar vocatum ac opida Syri et Galsa vocata cum tributis in eisdem exigi solitis, item possessiones Bassarag in Orodiensi, necnon Aranyág, Kalodwapathaka, Kapolna et Kysbanya vocatas, opidumque Keresbanya nuncupatum cum omnibus fodinis, auri videlicet et argenti, necnon stamni ac alterius cuiusvis metalli, item etiam cum aquis et fluminibus, ex quibus aurum et argentum aut alia metalia perquiri solitum est, preterea et alias possessiones, videlicet Kakarofalwa, Rosthokafalwa, Fyzthethew, Lonka, Pleska, Bondefalva, FelsewAlmas, AlsoAlmas, Plopfalwa, Tothfalwa, Cherlefalwa, Boglestfalwa, Pyztrangosfalwa, Drakulyafalwa, Kyska-