Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XXV! MELLÉKLETEK ribus plena haberi possit cognitio, sed etiam bonus ordo id exi­geret, ut quae occurrunt, ac peraguntur Negotia non modo pro praesenti Usu, et Temporum Securitate, sed eiam in officio suc­cessorum directione, scripturarum monumento tradita conserven­tur, ea propter necesse est, ut Archivum Collegii constituatur, in quo omnis generis Privilegia, Mandata, Decreta, Superioris Regii Rescripta, Contractus, Rationes verbo: Omnis generis sive dis­ciplinam Domus, sive rei familiaris providentiam Corcernentes scripturae bono Ordine juxta rite conficiendum Syllabum repo­nantur, ac sollicite conserventur. % §. 26-us. Ad Instituti hujus procurationem designatarum Personarum Numerum Stipendia, atque Intertentionis rationem Tabella sub No l-о exhibet, Secundum quam Singulis, quae competunt, sti­pendia rite, ac adtemperate solvantur; Tabella vero sub No 2-o solvendum a Convictoribus Annuum Pensum continet. Et haec sunt, quae ad Generales Institutiones Regii hujus Collegii referuntur, restant proinde Adhuc aliqua earundem In­stitutionum adjuncta; et quidem. De Poenis. * c §. 27-us. Violatores sancitarum Legum, ac Constitutionum puniendi potestas Rectori, ac pro re nata Vice Rectori defertur; In decer­nendis vero Poenis habenda est ratio non tantum Aetatis, Virium Valetudinis, sed etiam Adjunctorum, ex quibus admissi Erroris gravitas, vel diminutio comparatur; Hinc ejusdem Delicti Rei di­versa quandoque Poena puniri debent; quae autem in illis decer­nendis cum primis animadvertere Oportet, haec sunt: Ut nonnisi remonstrata, agnitaque Erroris turpitudine, Poena dictetur, quo is, cui decreta est, illam sibi Jure deberi; aut si remissa fuerit factae gratiae Pretium intelligat. Ejusmodi Poenarum genera, quae Valetudini, progressioni in Literis obessent, vel generi, aut nomini Adolescentis quam­piam maculum inurerent, nunquam decernantur, id enim a Pa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom