Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XXVII terno Animo, quem illi, qui Educationi praefecti sunt, induant, oportet, maxime alienum est. Et quoniam Poenas decernendi Potestas in Rectoris aut Vice- Rectoris Auctoritate sita esset, hinc Praefecti haud alias inpo­­nere possunt, nisi quas Rector, aut Vice-Rector dictandi Jus tri­buit; Pro Poenis autem declarantur Sequentes. §. 28-us. Admissi Erroris remotis Arbitris facta Reprehensio, postea in Camerada, quod nisi prosit, publica in Communi Cubicula ob­jurgatio; a consvetarum Recreationum Communione exclusio, Ge­­nuflexio, Laesorum privata aut publica deprecatio, Jentaculi, Cibi, aut Vini subductio. Neque tamen omnia negentur Cibaria, ne Valetudo ex Inedia aliquod detrimentum patiatur Verbera Solus Rector, aut Vice-Rec­tor, at non nisi Causa bene explorata, ac discussa in Poenam dicture potest, neque hoc tanquam Officio suo Peculiare Jus Praefectis communicare valet, erit vero et numerus, et Modus et Locus exequendi designandus; sed etiam Arestum, et quidem si Erroris gravitas poscat Cibi diminutione exacerbandum in Poenam Reo dictari poterit. His graviora Poenarum genera, si Delictum exigat, non nisi .Authoritate et Consensu eorum, quibus §-pho l-о Gubernatio su­prema Regii hujus Collegii concredita est, imponi poterunt. §. 29-nus. Piarum Precum, aut alia Religionis Exercitia nunquam in Poenam dictentur, ne cum Poenas oderunt, etiam pias functiones avcrsentur, verum haec tanquam firmamenta Virtutis, ac evitan­dorum Errorum Remedia illis proponantur. §. 30. Praefecti sua Manu neminem verberent, sed infligendam hujus generis Poenam per illum, qui ad hoc Munus designatus est, ipsis praesentibus exequi curent; Erit etiam Professoribus integrum propter Errores in Scholis admissos Poenitentiam injungere, vel si malint, Rectori Collegii Reos puniendos deferre, cum Caeteroquin etiam in his quantum Circumstantiae admise-

Next

/
Oldalképek
Tartalom