Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MF.LlJfcKLETF.K XXV expenso, reddendarum Onere Clementer relevatur, ac designato Provisori Domus illud imponitur de Cujus officii partibus infra speciatim dicetur. §. 22-us. Cum Regium hocce Collegium statim sub exordium suae in­stitutionis Curae, et inspectioni administratoris Eppatus Vaczien­­sis benigne relictum foret, ac ideo, illa, quae ad ejusdem rectam atque ordinatam administrationem pertinent plena cognoscendi potestate polleret; ideo tunc de iis, quae ad disciplinam pertinent, quam etiam de iis, quae in providentia rei familiaris versantur, Rector Collegii ad praelibatum Eppatus Vacziensis Administra­torem Scripto referat, qui ita Collatis etiam cum Provinciali Di­rectore Regio Studiorum pro re nata Consiliis, Consilium Regium Locumttle in Sensu Legum de statu Collegii informare possit. §. 23-us. Ut vero Idem Eppatus Administrator plenam Collegii ha­bere possit Cognitionem, Idem, quoties visum fuerit, semel autem per Annum sua forma lustrationem suscipiet, atque omnia de In­stituti Administratione sollicite, ac minutim cognoscet; cui, prout et Superiori Regio Directori relate ad objecta Rei Litterariae lustrationem peracturo, aut Cardinale Administratore impedito vices illius quoad Exercitium etiam suppremae Inspectionis supp­leturo, non modo ullus ponatur obex, sed etiam plena Collegium lustrandi procuretur Opportunitas; porro visitationis acta Via Consilii Locumttlis Regii suae Majestati submittentur. §. 24-us. In rebus ad provinciam, et potestatem Rectoris pertinentibus nemini prius ad Altiorem Instantiam recurrere fas erit, quam per Rectorem petitio, aut Quaerela rejecta sit; tunc demum si illam prosequendi justa firmaque momenta se habere existimaverit, ad Cardinalem Administratorem Eppatus Vacziensis deferendi potestate gaudeat. §. 25-us. Ut autem de rebus ad procurationem, et providentiam Colle­gii Regii pertinentibus, gestisque negotiis, futuris quoque tempo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom