Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

VI MELLÉKLETEK túr Praefecti, qui praestantibus ad id Donis praediti, ac in una alterave lingua, praecipue autem in Garmanica bene exercitati sunt. Reservamus autem Nobis: ut si ex certis peculiaribus causis hunc, vel illum Professorem seligendum, aut vero mutandum habere vellemus, antelati Patres effectum huiusmodi benignae Voluntatis Nostrae suis locis procurare teneantur. Reservamus praeterea Nobis pro constanti ipsam etiam Superinspectionem novi huius per Nos fundati Collegii. In Vicem autem Nostri pro nunc clementer denominamus Ipsum Episcopatus Vacziensis Ad­ministratorem, qui de omnibus, quae in hoc Collegio occurent, Rebus, ac Negotiis, accurate edocendus erit, ut Idem superinde Nobis de Casu in casum via Consilii Nostri Regii Locumtenentia­­lis suam adaequatam relationem facere, N osque eatenus benignam Nostram Resolutionem Regiam (a qua praestolandum erit) elar­giri possimus. Quinto Modus in docenda humanioribus Scholis Lingua Latina, prout et in tradendis altioribus studiis, ac scientia Juris, idem semper, qui in huiate Universitate Vienniensi tenetur, observandus erit. Sexto: Cum Iuventus in hoc Nostrum Collegium assumenda in aliis etiam Exercitiis, prout in Saltu, in Gallica, et Germanica lingua excolenda sit, hinc Magistri aeque eo requisiti per Nos clementer constituti, fundatique habentur. Quemadmodum quoque clementer indulgemus; ut praeter fundatos a Nobis vi­­ginti Alumnos, alii quoque Convictores (quantum aedificii capaci­tas sinet) suo aere suscipi queant, ita ut hi centum octoginta flore­­nos, citra Amictum, annue pro Victu. Servitio, et in instructione tam in Scientiis, quam Artibus liberalibus perende cogantur. Septimo; Et quia res sanitatis in hoc Collegio provisionem exposceret; ut idcirco Alumnorum Parentes, aut Curatores extra omnem sol­licitudinis metum poni, totaque eorum fiducia in recta Collegii huius Ordinatione tute collocari possit, ideo volumus de uno quoque Medico, necessariis medicamentis et requisitis eatenus sumptibus providere. Ad id autem Octavo: Ut nova fundatio haec Nostra suum stabilimentum habere, et ad omnem Posteritatem in salvo conservari possit, necessarium omnino esse iudicavimus de certo, et securo fundo, qui expendendis omnibus requisitis Sumptibus suf­ficiat, prospicere. Dum itaque expendi fecissemus, quantumnam pro victu et amictu viginti Alumnorum, pro Rectore et sex reli­quis Patribus, luris Professore, Doctore, Apotheca, Saltus, prout et Linguae Gallicae Magistris, pro Domesticis Servitoribus, pro

Next

/
Oldalképek
Tartalom