Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
MELLÉKLETEK VII Sartorum, tectorum conservatione, ac interna Domus instructione ajinue requiratur: hi, qui subseque specificantur, sumptus, pro necessariis adinventi sunt. Nempe Primo: Pro intertentione viginti Alumnorum, computando ad uniuscuiusque victum (qui ad prandium ex quatuor, ad Coenam vero ex tribus ferculis constabit) centum triginta, ad Amictum autem quinquaginta florenos, annue requiruntur floreni . . 3600 Secundo: Pro Rectore , ................................ 300 Tertio: Pro reliquis sex Patribus, quos relate ad ipsos etiam Convictores sufficere iudicamus; pro singulo eorum centum quinquaginta florenos; in simul ergo......................900 Quarto: Pro luris Professore...........................................400 Quinto: Pro Medico, Saltus Magistro, Apotheca et Linguae Gallicae Magistro, in toto ........ 400 Sexto: Pro necessariis domesticis Servitoribus . . . 300 Septimo: Pro Sartorum, Tectorum conservatione . . 100 Summa Floreni 6000 Pro fundo igitur requisitae huius sex mille Florenorum Summae apud Cameram Nostram Regiam Hungarico Aulicam centum quinquaginta Mille Florenorum Capitale erga quatuor pro Centum interessé (prout idipsum obligatoriales Literae Posonii die Prima Novembris, Anno milesimo septingentesimo sexagesimo octavo per antelatam Cameram Nostram Regiam Hungarico Aulicam expeditae, et vigore horum de praeattacto Quatuor pro Centum Interusurio ab hoc Centum quinquaginta mille Florenorum capitali de tempore in tempus anticipato semper ex Aerario Nostro Regio Camerali Hungarico dependendo data assecuratio perhibent) iam elocari fecimus, ut ex hinc eadem per Nos instituta fundatio in bono semper statu conservari, suum habere stabilimentum, ac ad omnem posteritatem permanere possit. Pro cujus maiori securitate clementer statuimus; ut tam Literae hae Fundationales, quam et praenotatae Camerales Obligatoriales in suis Genuinis et authenticis paribus penes Consilium Nostrum Regium Locumtenentiale (cuius utpote Muneris est omnibus piis Fundationibus intendere); accurate conserventur. Porro Nono: In peculiarem considerationem sumpto eo: quantumnam utilitatis exinde tum summo Servitio Nostro Regio, cum et