Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
XLVI MELLÉKLETEK nere, gestu aut Signo contribuli illudere vitia corporis aut admissa objicere errata minus in corpore, aut rebus laedere, denique omni iniuria abstinentes in pace ac Charitate uti probos, Sed cumprimis nobiles decet Adolescentes vitam inter se agant. §. 6-us. Publica Sacrae Religionis ac Pietatis Excercitia juxta consitutum Sacrorum ordinem, sed praeterea, quae Collegio peculiaria sunt, pio devotoque animo perficiant. §. 7-us, De Rebus Sacris, et ad Religionis Majestatem pertinentibus temere, leviter, aut joculariter dictum vetitorum librorum clam Praefectis facta in Cameradas inductio maxime autem lectio Sed praecipue in Deum Blasphemia Sanctorum Contemptio, rerum Sacrarum Profanatio, obscenus Sermo severa una, ac sensibili Paena vindicetur. §. 8-us. Qui Contubernalem his obnoxium Praefecto sciens non denunciaverit, erroris complex censeatur, ac ideo pari paenae subjiciatur. §. 9-us. In Ministros Domus servosque Cameradarum imperium nemo sibi arroget, nec exerceat, verum illorum opera praescriptis Conditionibus utatur, neque acerbis verbis illos excipiat, minus Convicio afficere ausit. §. 10-us. Conventicula, et Clangularnos Congressus gravis ac acerbae paenae irrogatione puniendos esse noverint. §. 11 -us. Qui contra pacem ac tranquilitatem internam Collegii dignitatem Rectoris aut Praefectorum Auctoritatem Professorumque existimationem aliquid nefarie moliri, aut conspirare in animum induxerit suum, apud eos, quibus suprema inspectio commissa