Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
MELLÉKLETEK XLVIl habetur, Rei agantur, quorum erit paenam Culpae gravitati admensam ex aequo decernere, habenda etiam erit in hoc casu de Consciis ac Complicibus diligens quaestio. §. 12-us. Recepti in Collegium Arma et ejus modi generis nocua Instrumenta Vice-Rectori cum suo adventu im Curam tradant, ad Lares Patrios redituris iterum restituenda. §. 13-us. Pulveris Pyrii ne minimam quidem portionem aut alia ignis Incitamenta apud se habere nemo ausit, §. 14-us. Fines Cameradarum ingredi, sed nec alterius subire Triclinium quisquam attentet, qui ea propter punitus id facere non reformidaret, Rectori deferatur, Si tamen inevitabilis id exigeret necessitas a Rectore alterum adeundi Potestas impetretur. §. 15-us. Cum Rectorem Collegii Negotiorum Causa aliquis auedere voluerit, tempus sibi constitui petat, neque ab improviso, ac inscio Praefecto ad illum adeat. §. 16-us. Et quia servis, contra Legem et Ordinem domesticum agentes Collegii hujus Alumnos et Convictores observandi denuntiandi Praefectis summa obligatio imposita foret, nemo sibi sumat illos hac Causa sive verbis minus facto laedere, cum enimhaec Injuria non modo in Personam laesi sed ipsius Instituti violationem redundaret, graviori paena vindicanda erit. §. 17-us. Sed neque quisquam arbitretur Cutubernialium improbe, aut contra Leges Collegii aliquid agentium delatione honestatis, Amicitia, aut Societatis Jura laedi, cum non modo Charitas, sed ipsum communis existimationis studium, ac Conversatio id exigat; hinc