Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XXXVI MELLÉKLETEK potissimum autem eorum rationem habeat, quos a caeteris, quam­vis benemeritis, hoc nomine despici, aut premi animadverterit, Literariis, aut aliis Corporis Exercitationibus quandoque intersit, ut ipsa praesentia ad faciendum strenue munus Juvenes exci­tentur. §. 16-us. Rei familiaris suprema Cura, et de illa rite providenda spe­cialis Ordinatio Rectori competit; Illius proinde erit Cibaria in Prandium et Coenam disponere, ac de iis, quae pro usu Collegii requiruntur, per Provisorem Collegii providendis constituere. §. 17-us. Rector, quae Superioribus suis vi muneris sui referenda, aut declaranda habuerit, scripto complectatur; commissa vero, aut responsa illorum die percepti Notanda in Archivo conservet, futurae directioni deservitura. Instructio Vice-Rectoris. §. 1-us. Vice-Rector in Auxilium, ac Levamen Curarum, Laborumque quae Collegii Regii graves, una multiplices incumbunt, se consti­tutum esse intelligat, omnibus igitur rebus promptam, ac paratam Ei navare operam velit. Sunt vero munia alia Ei peculiaria, alia, quae ex communi­cata Rectoris Auctoritate in eum derivantur, et hac quidem po­testate non ex proprii Animi Sententia, sed ex mente, et Volun­tate concedentis, nec aliter unquam utatur, §. 2-us. Quae Officio adhaerent, peculiaria munia Sunt; de Vestitu tam Alumnorum et Convictorum, quam etiam Servorum Tessera providere, cum Provisore, Dispensatore, ac Coco de rebus neces­sariis ex mente Rectoris conferre, quantum Carnis Panis item

Next

/
Oldalképek
Tartalom