Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XXXVII caeterorumque Obsoniorum coemi debeat, constituere denique, quae diei insequentis Providentia exigit, bene pensatis rebus, dis­ponere. §. 3-us. Nitorem Domus Refectorii item, et Culinae et rerum Utensi­lium cum primis curabit, ne forte aliquid Sordide, ac immunde agitur neque observatum in hoc genere Neglectum toleret, ve­rum continuo corrigat, quod si efficere Sua Sponte nequiret, Rec­toris Auctoritatem imploret. §. 4-us. Rerum Utensilium, ac Domesticae Suppellectilis rite con­fectum Syllabum habeat, et tam Offlibus Domus, quam Servito­­ribus erga datam de percepto Scripturam, quod ad Cujus pertinet, Officium, in Curam tradat, ut si forte aliquid eorum per incuriam deperditum destructumque esset, resarcicio Urgeri possit, quae vero Usu attrita, corrupta, aut fracta Sunt, Ut majores antever­tantur Sumptus illico refici curet. §. 5-us. De diurnis Sumptibus quotidie rationes Rectori referendas inibit. §. 6-us. Officiales ac Servitores frequenter visitet videatque an Munus Suum rite, atque adtemperate perficiant, neque inter illos Jurgia, Animorum dissensionem, cumprimis vero pro pe­cunia lusum Conventicula, Compotationes, Nocturnasque in Colle­gio Vigilias, Sed minime eorum in Urbem discursus patiatur. §. 7-us. Singulis Diebus Hora per Rectorem designanda de Rebus peractis, ac disciplinam Domesticam Concernentibus minutim illi referat, ac mandata pro insequenti expetat, haec vero in libello memoriali conscripta sibi adnotet. §. 8-us. Errores, quos observabit Rectori denuntiet, quae ad Institu­tiones, aut Disciplinae perfectionem invehenda, corrigenda, aut

Next

/
Oldalképek
Tartalom