Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
MELLÉKLETEK XXXV bus, at Cognatis oblata accipiant munera, atque ita iniquas licet, attamen officii integritati derogantes Interpraetationes praevertant. §. 12-us. Ad omnia tam Cameradarum, quam vero privata Cubicula clavim habeat, et eum libuerit, illa ingredi, ac visitare possit. §. 13-us. Communes, atque ad tuendam domesticam Disciplinam factas Leges, quantum per Negotia licet, Ipse Rector Collegii observet, subiectosque proprio exemplo, quod in omnium hominum societate plurimum valet, ad imitationem trahere conetur; hinc eadem mensa, iisdem semper cibis Utatur, praestituto recessui tempore domi adsit, neque absque gravi causa extra Collegium noctem agat, si vero Negotiorum, aut Valetudinis causa id exigeret, ante capta sollicitudine rebus omnibus ita prospiciat, ut nullum ex ipsius absentia sive res familiaris, sive Disciplina Domestica Detrimentum capiat, iliisque, quorum inter est, suam discessionem insinuet. §. 14-us. Nec integrum erit Constabilitas Regia Authoritate Leges et Constitutiones, quibus Collegii huius Institutio nititur, immutare, aut illius observantia quemquam relevare. Si forte aliquid dubii subversaretur, aut propter non praevisa Rerum, Temporis, aut Loci adiuncta aliquid mutandum, aut inducendum censeret, id ex propria sententia ne faciat, verum obtento prius sua via Regio Indultu instituat. §. 15-us. Prafectis, ac Juventuti facilem ad se praebeat aditum, patienti animo, quae proponuntur, querelas excipiat, et cum in protestate erit, promptum rebus adferre remedium conetur. Omnem Juventutem paterno complectatur animo, neque ex generis, aut fortunarum ratione praecellentiae ordinem constituat, curetque, ut idipsum Praefecti solerter observent, minus vero vanos eiusmodi Spiritus disciplinae suae Alumnis inspirent,