Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
XXXII MELLÉKLETEK Caput ll-dum. De particularibus Instructionibus. Instructio pro Rectore Collegii Regii. §. l-mus. Provincia regendi cum potestate Collegii Regii Theresiani Rectori, ratione, Puncto 13-o. praescripta deligendo competit, proinde Curae, Cordique habeat, ut, qui ad procurandam Instituti hujus Providentiam constituti, aut Assumpti sunt, Muneris sui partes solerter expleant, neque eorum quid piam praetermittant, quibus Institutionis huj,us ordo, ac disciplina continetur. §. 2-dus. Etquia optimis quamvis Communita Legibus publica Institutio, nisi ad eundem scopum tendentium Animorum Consensione Sustineatur, mox in perturbationem incidet, omni Contentione de eo enitatur, Ut tam intra Praefectos, ac domesticos officiales, quam vero ipsam Nobilem Juventutem Concordia, ac mutua regnet Charitas; hinc quid quid illa in discrimen Adducere posset, prudenti consilio anteverteret, imo domesticae Tranquillitatis Turbatores nisi admoniti, correctique ad Frugem redeant, Cardinali, Administratori Eppatus deferat, quo si res ita exigat, ejusmodi perniciosi hominis Consortio publicum hoc virtutis ac Literarum domicilium quantocujus liberari possit. §. 3-us. Multum ab ejus, qui caeteris cum potestate praestat, suavi, ac cum omnibus aequali agendi ratione et modo, Concordia domestica pendet; Ideo Rector Collegii ita inter Subjectos suo Regimini officia partiri Studeat, Ut nemo illorum se neglectum, sive fvore aliis postpositum, aut rebus, quae ex ipsa collegii Institutione cuilibet debentur, non aequa ratione provisum, queri possit; ex his enim fontibus dissidia, Insectationes, Odia, denique quibus plurimum publica res, ac hominum societas affligitur, factiones facillime nascuntur.