Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XXX11I §. 4-us. Et quia ex Praefectorum Cura, ac Vigilantia Collegii hujus Juventutis in Virtute, ac Literis progressiones cumprimis pen­dent, hos igitur ad Faciendum rite, ac adtemperate Munus suum Crebro hortabitur eosque in Officio continere studeat, et hoc qui­dem non tantum de Praefectis Alumnorum, verum etiam de iis, quos Convictores sibi peculiares, ac proprios habituri sunt, intel­­ligendum erit, ea enim Ratione Liberorum suorum Curam a Pa­rentibus illis traditam, existimare convenit: Ut in Virtute, ac Li­­terarum Studio proficiant, id vero non alio modo fieri potest, quam si Conformem Legibus Collegii et illi ipsi vitam agant, et suos in illarum observantia contineant. Hinc si forte Institutis Collegii semet Accomodare, aut Rectori ex Legum, et Constitu­tionum Verbis, aut Mente agenti morem gerere nollent, denique si quid contra invectam disciplinam moliri, observarentur, neque admoniti ad Officium redirent, primum Parentibus, quae hinc in Liberorum educationem imminent pericula significet, et nisi mox remedium poneretur, ad eos, quibus supremae inspectionis Cura concredita est, referat. §. 5-us. Rector munia, quae Praefectis incumbunt, pleno exigendi Jure gaudet et si forte ex eorum Moribus, aut agendi ratione ali­quid periculi in Juventutis educationem imminere certis, ac bene exploratis Indiciis compertum teneret; neque adhibitis domesticis remediis malum corrigi posset, Rationes, cur hunc aut illud Prae­fectum dimittendum censeat, sibi Praepositis insinuabit, quibus in dimissionem consentientibus id altiori Loco pro Notitia re­praesentabit. §. 6-us De Juventutis in Virtute ac Literis Profectu, de Observantia Disciplinae crebras a Praefectis Informationes exigat, sed etiam Cameradas, ac Cubicula crebro visitet, non expectatus Exercita­tionibus interveniat, ut proprio cognoscere valeat Experimento, an ex praescripto cuncta fiant?

Next

/
Oldalképek
Tartalom