Majorossy Judit (szerk.): A Ferenczy Múzeum Évkönyve 2014 - Studia Comitatensia 33., Új Folyam 1. (Szentendre, 2014)
Szentendre. Adalékok a Pajor család, a Pajor-kúria és a Ferenczy-család történetéhez - Martos Gábor: Két talált kép „megtisztítása”. Ferenczy Valér ismeretlen nagybányai művei egy magyarországi magángyűjteményből
Balogh Piroska — Szilágyi Márton: Pajor Gáspár beadványa Pest vármegyéhez 1799-ből Consilium Medicum repetitur, et eo tum etiam mearum Praescriptionum usum, atque Continuationem confirmar. Tandem aegra pertaesa suasu Anilium Sermocinationum per Dies 14. Usum Medicamentorum seponit. Observo ingentes in Aegra alterationes, inquiro in Causam, tandem Familia mihi detegit, Aegram Medicamentis non uti. Videns periculosam Aegrae Constitutionem, Idem Consilium Medicum recte apud alium infirmum Sz.Endreini occasionaliter constitutum, ad hanc quoque Aegram invito, quam accedit, mutationemque Status Aegrae inquirit, et examinat, denique comperit, quod aegrotans nulla prorsus summát Medicamenta. Hinc videns aegram in ultimis Circumstantiis, et ideo Eidem Idem Consilium Medicum Sumptionem Medicamentorum serio imponit, interum aegra haud obtemperavit, ut adeo post triduum celebrati Consilii Medici e vivis decesserit. Prout haec omnia taliter interventa Idem Consilium Medicum attestatur, ut sub N[ume]ro 7° Quid juvat: Medicus? quid Medicum Consilium? si ejus Praescriptione Aegra non utitur. Praesentia enim Medici, Consiliique Medici, neminem sanat, verum accuratus Medicamentorum usus: Hinc ut sub N[ume]ro 7mo Fidedigne ostendo, Aegram nec medicamentis quidem usam fuisse. Quomodo ergo Intoxicassem? Quanta Mihi, qua Personae Nobilis, qua Medico in Officio Publico constituto, Honori et Existimationi meae, mediante sinistra sua Incusatione, ab efficta Vulgi Opinione, quae caeteroquin nunquam praeexistit, inique suscitatae per Importunum Delatorem Stephanum Nicola, falso inusta sit macula? quivis discernere potest. His tantisper in suspenso relictis Ad 6um Dum Stephanus Nicola metu Poenae, et Legalis Animadversionis, me Haereticum directe compellare haud praesumeret, ne in manifestum Helveticae Confessionis Religionis meae Odium, Conviciationem, et Illusionem nihil non fecisse videatur; Poenalem illam Religionis Injuriationem, suo proprio Domino Episcopo attribuit, quasi Is, me ad Faciem Haereticum repetitim compellasset. Dominus Episcopus Budensis est Delatoris Ritus, qui iis Exemplaribus animi Dotibus praeditus est, ut semet transgressione Legum, et Religionis Illusione, haud coinquinare asveverit, nec illius Characteris, ut Vir, qui in Episcopali Dignitate constituitur, in negotio ad Officium Episcopale pertinente, ad Dehonestationes, Personalesque Laesiones prorumperet. Sed quia Delator nec suo Episcopo parceret, mihi vero, Religionique meae per Convitia Episcopo suo falso imputata evidenter illuderet, utroque in Casu ut Delator hic in promeritam manifesti reatus sui Poenam Censurae Art[iculi] 26.1791. subjiciatur, ob similium Inquietorum er Injurias patrantium salutare Exemplum, quo metu Poenae ab Iniquitudine abstraherentur, Publica Religionis securitas Pax, et Tranquillitas praerequirit. Quod ipsum adinveniri oro. Ad 7um Quod Ego Pecuniam, quam Consors in Cassa habuerat, dilapidassem, Delator ad elevandam mei, Consortique meae Prostitutionem dicit quidem, non tamen probat: evenisset, procul dubio, nisi per Conjugem meam provide praeventum fuisset, quod obaeratus Joannes Petrovics, et Stephanus Nicola, ope et subsidio socrus meae (ut Publica constat, notorietate) caeteroquin antea vestitus et sustentatus, aliqua arte et marté cassam invasissent, et praetextu quopiam Proventus ad se pertraxissent, et in Cavenis Pestinis more consueto dilapidassent. Debuit itaque Consors mea, qua Oeconoma Cassae suae prospicere, et Officiolatum ita instruere, ne Damnum, quod Fato experiri cogatur, quin tamen seu his Obaeratis Delatoribus, seu cuicunque Tertio de suis propriis Proventibus, suisque Oeconomicis Ordinationibus Rationes reddere obligaretur. Delatores enim, sed nec alii ad Bona Lovcsanszkyana, qua directe propria acquisita, seu Reale, seu Virtuale Jus, successionemque habent, id ipsum exemplo comprobo, quoniam ob Lovcsanszkyanum sexus Masculini Defectum recte cum Fisco Regio ageretur. Id circo quidquid citra Praetensionem Fisci Regii, sub Possessorio Consortis est, illud omne privative Consortem meam respicit. Jam vero Nobilis sensu Tit[ulo] 9. 1“ cum rebus suis liberam utendi, fruendi et Disponendi Potestatis Facultatem habet. Nec aliud Delatoribus dolet, quam quod media vitae quae hactenus a Domo Lovcsanszkyana perceperant, sua turpitudine confestim amiserint. Et sane nec ego, nec Consors mea illius Genii sumus, ut Dilapidemus, verum ut acquiramus. Ideo etiam aegre admodum Nobis est, quod per Delatores (cum soli obaerati nequeam) subsidio Pecuniae Stephano Radicsianae, ut sub N[ume]ro 6° infundate impetamur, Expensis oneremur, atque divexemur. Hae inanes Expensae, quas Nos ob Defensam impedimus summo cedit nobis Detrimento, Sed quia naturalis in Conservandum Honorem nostrum vitamque meam exigit Defensa, aut inviti expendere cogimur. Cum autem sumptus hi Dilapidationem haud constituerent. Quis me ad Redintegrationem mearum Expensarum in Defensam propriam erogatarum, obligabit? Certo nullus! nisi obaeratu Delatores, qui sub vetito Delationis praetextu, Lucrum ut sub N[ume]ro 6° quaeritant, ad Expensarum refusionem, qua omni Jure tenentur, stringantur. Denique Ut majorem in me Defixae Injurationis vim Delatores amplius exercere valeant, non erubuerunt sinistre commentari, quasi Ego praeter Res mobiles nulla Bona immobilia haberem; sed quanta haec Temeritas! Produco hic sub N[ume] ro 8° Fidedignum Testimonium, ex quo conspici potest, me omnino Possessionatum esse Nobilem, et qua talis, statuto Equite, proximae etiam Regnicolari Insurrectioni interfuisse. Ex his universis hucdum deductis, evidenter videri est, ne ullum quidem Delationum verbum in sua consistere veritate. Ea propter 214