Majorossy Judit (szerk.): A Ferenczy Múzeum Évkönyve 2014 - Studia Comitatensia 33., Új Folyam 1. (Szentendre, 2014)

Szentendre. Adalékok a Pajor család, a Pajor-kúria és a Ferenczy-család történetéhez - Martos Gábor: Két talált kép „megtisztítása”. Ferenczy Valér ismeretlen nagybányai művei egy magyarországi magángyűjteményből

Forrásközlés Ad 8um Quod Tractatus hoc in Puncto provocatus Consorti meae, quae praeter Illyricam aliam non callet Linguam, per Dominos Coramisantes interpraetatus haud sit; insinuere per Delatores adstruitur. Enim vero notum est, quod Conthoralis mea Illyricam et Slavonicam Linguam aequaliter loquatur, Germanicam vero intelligat, quodve eidem Tractatui semper interfuerit, et utut totum ejus Contextum bene intellexerit, ex superabundant! tamen per Dominos Coramisantes, Slavonico Idiomate interpraetatus fuerit, sola Ipsa agnoscet. Ad 9um Quod Conjugem meam in Capillis constitutam vi rapuerim, et ad ineundum Matrimonium Fraude, Dolo, ac Circumventione induxerim, taliterque Crimen Raptus commiserim, Delatores in serie Delationum ultro citroque intonant: Cum tamen Contradictoria illorum Acta patefacerent, se latere, quid Crimen Raptus sit? Ratione proinde ex hac propria Delatorum facta (ut, ad Punctum 2um demisse ostenderam) meam Indemnitatem commonstrant, tanto magis; cum Raptus sit violenta Mulieris aut Virginis Libidinis exercendae Causa de Loco in Locum abductio. Casus iste hic non subversatur, si quidem Conthorali meae, eo tum in Capillis Constitutae, modo consveto meam Ducendi Voluntatem aperuerim, Illa vero mihi Nubendi Consensum praebuerat. Contractu inter nos praevie coalito ad Illustrissimum Dominum Episcopum Dioecesanum pro Dispensatione Sz.Endreino Budam profecti fuimus, a quo reversi, altera et tertia etiam vice, imo etiam amphus in negotio Matrimonii Budam descendimus, usque quo remotis omnibus obicibus, per Delatores nobis Injuriose objectis, Sua Illustritas Dispensationem et Copulationem indulsisset. Haec Publice acta sunt, Raptum non important, nam in Negotio Matrimonii Sz.Endreino Budam ex mutuo Consensu ad Dominum Episcopum ire, et ab inde redire, non est Raptus, quia assumptum Iter nostrum, non habuit Finem violentae Abductionis, sed Matrimonii, ac insuper quociescunque Budam descendimus, semper propria Conthoralis meae Occasione devecti fuimus. Accedit his, quod Conjux mea post Decessum Matris, suam Nubendi Intentionem coram I[nclytaj hacce Universitate, ut perhibet sub N[ume]ro lmo Instantia, palam manifestaverit; concomitanter nihil clancularie, nihil violenter, nihilque Dolose et Fraudulenter per Nos actum fuerit. Ergo dicant nunc Delatores, ubi subversatur violentus Virginis Raptus? Anne Matrimonium, quod Divinitus ordinatum est, Raptus sit? Haec ac illa, quae ad Punctum 2um Superius abducta sunt in unum sumpta Ventosam Delationis, ob capessendum Lucrum concitatae Expositionem sufferunt, meque a Crimine Raptus, per Inscitiam Delatorum excogitati, et imputati, Indemnisant. Et ideo Ad 10um Matrimonium nostrum, quod Legitime inivimus, et in quo juxta Sacros Ecclesiae Ritus, et Canones, juxtaque Institutum Divinum, indissolubili Vinculo Conjuncti sumus Ratum, validum, et Indissolubile est. Quo in merito, quoniam Delatores Liberiori Calamo coram Augustissimo Throno egissent, ursissentque Matrimonium cassari, Conthoralemque meam Obaerato Joanni Petrovics praetenso Tutori, atque Curatori resignari, me vero a Domo arceri, Dignata est S[ereni]s[i]ma Sua Ma[jes]tas pro pleno Matrimonii, qualiter inter Nos coaliti Cognitione, apud Dominum Diocaesanum Ep[isco]pum de praestanda Informatione, sua via Benigne ordinare, qui proculdubio Benigna Jussa hucdum executus, ea, quae e Re fuerant, demisse Repraesentavisse. Indemnitati itaque meae plene confisus, in ordine, quo ad Meritum, et Legalitatem Matrimonii nostri, sufferendaque Ignominiosa Delatorum molimina, ad eandem Diocaesanam Relationem, et Informationem demisse provocare praesummo. His Defensam concludens Cum ego jam ineunte in aetate mea illius Nobilis fuerim Educationis ut sub N[ume]ro 7mo quod ego Imposturas, Larvam, Crimina, et alias, quae Infamitates praese ferunt, nunquam audiverum, nunquam sciverim, eo minus me talibus inficere potuerim Malis, et ideo vel a prima Juventute mea, ea Morum meorum ediderim specimina, ut absolutis Quadriennali Juridici studii, totidemque Medicinae cursibus, omnium, ut sub N[ume]ro 9°, 10°, 11° et 12° Laudem et Commendationem Gradumque Doctoratus meruerim. Dum porro ad modernam Physicatus mei stationem translatus haberer, ea Localium Confidentia et propensione gloriari possum, ut tam Status Ecclesiasticus, quam Secularis, Modernique Consangvinei, prout sub N[ume]ro 2° et 4° me cum plenius se contentos esse, declararent. Nunc igitur, dum adversus me tales Delatores, qui non tantum ex odio Religionis, sed et ex Invidia, amissa sustentatione, ac Lucri Cupidine, semet temerarie erexerunt, quive adversus me Crimen Intoxicationis ex praetextuato et parso per ipsos Vulgi Rumore, Crimen Raptus, et Dilapidationem, ac alias quoque Ignominias disseminare, qui denique Malam in Conjugium Cohabitationem invehere, Matrimonii vinculum dissolvere, dum diversis Technis expetere contendunt, tanto dolorosius contemplor, quanto mihi cordi sit, Delatores hos illos esse, qui praeter comprobatas in superioribus illorum Maleversationes, Larvam quoque Lovcsánszkyanorum amicorum, et Consangvineorum induere, ac adversus me, Honorem, vitamque meam agere non reformidaverint. Quia vero praededucta Molimina, de Regni Legibus Poenam Talionis cum Refusione Expensarum per ipsos Causatarum exposcerent. In Gratia et Clementia Caesareo Regia plene confisus, firmissima feror spe, S[ereni]s[si]mam Suam Ma[jes]t[a]tem de Benigna mei, qua Fidelis sui subditi Protectione et plena Indemnisatione Clementissime disposituram, cujus ut particeps reddi merear 215

Next

/
Oldalképek
Tartalom