Majorossy Judit (szerk.): A Ferenczy Múzeum Évkönyve 2014 - Studia Comitatensia 33., Új Folyam 1. (Szentendre, 2014)
Szentendre. Adalékok a Pajor család, a Pajor-kúria és a Ferenczy-család történetéhez - Martos Gábor: Két talált kép „megtisztítása”. Ferenczy Valér ismeretlen nagybányai művei egy magyarországi magángyűjteményből
Forrásközlés suam declarasset, taliterque cum gravissima Honoris et Personae meae Injuratione praeconceptum Interessentiae suae virus liberius explevisset, mox hujus appictae Laesionis jam immemor, secundum ab hinc Recursus sui membrum, his expressis concludit verbis: Ut aliquando Ipsam (utpote Consortem meam) unus vel alter praecipue Sorti suae aequalis duxisset, desperaverat, gratulabatur; quod saltem Maritum acceptura sit. et cet[era] Dum itaque Conjugem meam de inito nostro Matrimonio gratulatam fuisse Delator asserit, in suo Recursus sibimet Ipsi manifeste contradicit. Gratulari Personam, et tamen Dolose et Fraudulenter seduci, ac vi rapi: Haec Contradictoria sunt. Ast plura adhuc: scilicet Habet Delator, quod ob vitium Corporis Conjux mea Nubendo impar, eandem nemo duxisset. In alio Recursus membro, ita sua serit verba: Haebuisset enim praeterea etiam plures alios, si nubere voluit, et multo in omni parte meliores et cet[era] Haec cum prioribus combinando, rursus Contradictoria sunt. Sed quid amplius? Pluribus deducit, dicit ultra: Perpendentes eidem Matrimonium cum praementionato Medico meundum, satis disvasimus. De hoc ipso Puncto in subsequente Recursus Paragrapho formaliter querulatur: Posteaquam Medicus ille praevidisset quod nos omnes et cet[era] Eidem Matrimonio Contrarii simus futuri, adeo Rem cum Astucia, clandestinoque modo tractare caepit, ut positive nec Domestica Familia observare, tanto vero minus Nos et cet[era] advertere potuerimus. Hic conqueritur de eo, quod de ineundo Matrimonio velut nimis clandestine tractato, nihil scire, nihilque audire vel advertere potuerit. In praecedente autem membro se absolutam Conjugis meae Nubendi intentionem scivisse, perpendisse, ac ideo Matrimonium disvasisse. Ista ad invicem Combinando identidem Contraria sunt. Jam vero Si tota Instantiae Nikolaianae Expositio Membratim conferretur, mera in omnibus Contrarietas commonstrari posset. Ne tamen defensa mea in majorem excrescat molem; ea duntaxat in medium adducenda, et remonstranda censueram Contradictoria, et invicem Conquassantia, ex quibus Delator Crimen Raptus injuriose mihi illinire praesumsit. Doleo sane, et multum doleo, quod Delator, quem suorum memorem esse opportuisset figmentorum, sine Luce, sine Cruce, mox huc, mox illuc raptando, coram Augustissimo Throno in me invehere, ac suis Contradictionibus, sibimet ipsis obstantibus, me lacessere impudenter, praesumserit. Sed quia immatura Juvenis Delatoris molimina, non ut Reflexionem subire promererentur, imo contra eundem Poenam Talionis exposcerent. Confisus ego in Gratia, et Clementia Caesareo Regia, spero firmiter me id obtenturum, quod Laesi Honoris, et Structarum vitae meae insidiarum Reparatio secum fert, quam Clementissimae Caesareo Regiae Ordinationi de Genu substerno: Reliquum quod est. Nos in Matrimonium mutuo Consensu, citra omnem Fraudem et Dolum coalescentes, juxta omnes Ecclesiarum et Religionis Canones, in toto Christiano orbe observari solitos, Legitime Copulatos esse agnosco: Non habet igitur Delator, Juvenilis caeteroquin Impetus, quod mihi ex sua obvertat Ignorantia. Enim vero Dominus Episcopus, sublatis omnibus, quos Delator intentavit, obicibus, egit id, quod Episcopalis ejus Potestas praese tulit, qui me provocare sufficiat. Denique et isthoc Punctum, velut ex Contradictorio et Immaturo Delatoris molimine in me erectum suapte suffertur. Quantum Ad 3ura Quod ego in Graeci non Uniti Ritus Ecclesiae Religionem consurrexerim, quodve in Salvatorem, Sanctosque Ecclesiae non Uniti Ritus proprios invexissem, et Blasphaemassem, ut ut [!] Delator hoc fine sub Deputatione nullos statuere voluerit, aut potuerit Testes, Ideo hoc Punctum suapte cessat, tanto magis, quod Delator Stephanus Nicola, suam ex Dolosa sub B Incusatione excitaverit Delationem, quam in superioribus Fraudulentam et Dolosam esse, ut sub N[ume]ro 2° humillime commonstraveram. Inde Ad 4um Quod Delator sub Titulo Uraniae Prohibitum Librum me edidisse audiverit. Simplex ad incusationem auditus sufficiens non est fundamentum. Non ego hujus Libri editionem nego, sed quia Liber iste Legalem pertransivit Censuram, et alioquin pure Moralis foret, qui Christianum ad veram invitat Religionem, quam si Delator sequeretur ac eundem legeret, vel ad minus volveret Librum, fors ad rectam rediret semitam, et in me, vitamque meam suis Contradictoriis, et girantibus vociferationibus exuta quasi natura haud procedere praesumsisset. Et iste est Fructus, Anilis Auditus qui Delatorem premit. Hinc Ad 5um Quasi ego Socrum meam intoxicassem, ex vulgi Rumore suam eatenus fecit Delationem. Vulgi Rumor ad probandum Intoxicationis Crimen non est sufficiens Argumentum. Medicus enim per Vulgi Rumorem, quem unice Delator seminare pertentavit, semet proscindi non sustinet. Ita est, quod Socrus mea, in complicatis morbis aegre admodum decubuerit, ego qua Medicus Ordinarius pro Cura advocor, contemplor aegram, observo eandem in postremis constitui Circumstantiis. Eapropter Curam assumo, et Medicamenta, ad resanandam Aegram Humanitus possibili modo adhibenda, ordino. Video aegram mox ingravescere, mox relevari. His in Circumstantiis suadeo Consilium Medicum, quae mea acceptat svasa, Consilium Medicum adhibetur, et Morbi aegrae investigantur; in Praescriptiones meas inquiritur, medicamenta examinantur, porro concluditur, et Praescriptiones meae approbantur, ac continuandae ordinantur. Quemadmodum etiam Consilii Medici Determinationi satis sit. Paulo post Idem 213