Majorossy Judit (szerk.): A Ferenczy Múzeum Évkönyve 2014 - Studia Comitatensia 33., Új Folyam 1. (Szentendre, 2014)

Szentendre. Adalékok a Pajor család, a Pajor-kúria és a Ferenczy-család történetéhez - Martos Gábor: Két talált kép „megtisztítása”. Ferenczy Valér ismeretlen nagybányai művei egy magyarországi magángyűjteményből

Balogh Piroska - Szilágyi Márton: Pajor Gáspár beadványa Pest vármegyéhez 1799-ből Uxoris meae Dispositioni subesse, et neque tales Consangvineos esse, quibus si etiam de Lege qualificati et Capaces forent, Provincia Tutorei muneris deferri potuisset. His praecognitis, ad praeassumpta Puncta in Ordine Ad lmum Joannes Petrovics Ignobilis, praeter Legales ac Publicos Qualitatis et Characteris Defectus, per Regni Leges, Benignasque Regias Ordinationes in superioribus Comprobatas Curatelam sibi vendicare nequit. Attestato sub A. suam in Curatorem factam Testamentariam Denominationem non probat, quia Testibus sub A. conscriptis, ac Fide destitutis credi nequit. Enim vero Testis Joannes Bottyán Parochus, cujus Parochiae Lovcsánszkyana Domus sub est, ob amissionem Stolae et Parochialium Beneficiorum Fraudulentam sub B. Delationem subscripsit, semetque cum Vicario Condelatorem effecit. Jam autem Delator et Accusator per se pro se Testis esse non admittitur. Delatio sub B. Domino Episcopo porrecta, jam 21a Septembris conflata, praecessit, praetensum porro sub A. attestatum Die 24a Septembris occeptae Delationi, ac depromendis suis motivis, pro medio probandi accommodatum, atque adeo post Delationem sub B. quando nimirum Idem Parochus Joannes Bottyán jam Delator exstitit, Compilatum fuisse, loquitur. Ideo Delator Parochus a Testificando cadit. Alter Testis Stephanus Radies, fuit Domus Lovcsánszkyanae Plenipotentiarius, qui ob Amissum Officium in Iram actus, non tantum Dolosum sub A. attestatum subscripsit, sed et Delatori Stephano Nicola, qua in egeno alioquin statu Constituto Sumptus ad promovendam hanc Injuriosam Delationem, ut sub N[ume]ro 6° subministravit, imo ad me persequendum, nunc fatum Stephanum Nicola exstimulavit, qui qua Delationis Author, Primipilus et Consors, hoc in Puncto Fidem amisit, et neque Testis esse potest. Tertia Testis misera Vidua Glishicsiana, scripturae ignara sub A. declaratur: sed quis illis nomen Attestato sub A. inscripserit, expressum non conspicitur. Factum isthoc indubie praeattactorum duorum Condelatorum est. Sed et alioquin et haec ad perhibendum Testimonium inhabilis. Jam vero Regni Leges Art[iculi] nempe 27:1715. 15:1647. omnem Fraudem et Dolum in Testamentis removere,Testesque Idoneos, et ad Sensum Thjulorum] 27:2ac et Art[iculorum] 26:1729. ad Testificandum qualificatos desiderant, quales ob manifestam Delationis Consortis Interessentiam non sunt. Ex eo praetensum sub A. attestatum, nec probam praestare, imo nec Reflexionem quampiam subire potest. Suapte itaque cessante sub A. attestato, Achilles Delatorum subruit. Proterva Delatorum Temeritas, quemque sane in Admirationem rapit, quod hi per se Confictis Instrumentis, suas vestire Delationes, illasque ad Augustissimum Thronum deducere, et me Innocentem praecipitare pertentaverint. Cum primis quod Delatores ope Falsi sub A. Testamenti contra Positivas Leges, Ignobili Joanni Petrovics Curatelam deferre, me in Crimen Raptus involvere, Matrimonium nostrum cassare, et quas non innumeras Injurias, et Laesiones, mihi qua Personae Nobili, inurere, positiva et manifesta opera connisi sint. Interim Delatores a suo temerario decidentes Intento, ulteriorem non habent probam, qua Ignobili Joanni Petrovics Nobilis Personae Curatelam, Bonorumque Administrationem deferre possent. Ast Praevidentes procul dubio se praesidio praetensi sub A. attestati infallibiliter frustrandos. Ex eo in subsidium, Astus coram Altissimo Throno non verebantur Falso asserere, quasi in Instantia Die 28a Mensis Augustii Anno 1798. ad I[nclytam] Universitatem directa, Joannem Petrovics Consors mea pro suo agnovisset, et declarasset Tutore, atque Curatore. Sed Figmentum isthoc nimium fefellit Delatorem. Quia provocata Diei 28ac Mensis Augusti Instantia, in Publico I[nclytae] Co[mi]t[a]tus Archivo in origine prostat, cujus Copia hic sub N[ume]ro lmo exhibita existit. Perhibet hujus Instantiae Tenor, praeprimis autem Conclusio, in qua Consors mea probat se perfectam aetatem superasse, declarat insuper, se nec Curatore, neque Publica Bonorum Conscriptione egere, cum nullum Condividentem habeat, Bona vero sola ipsa administrare velit. Haec est scripta sub N[ume]ro lmo Declaratio, in qua ne verbo quidem reperitur, Joannem Petrovics pro Curatore per Conjugem meam agnitum fuisse. Idcirco Litterali sub N[ume]ro lmo Instrumento confunditur Stephanus Nicola, illiusque Instantiae coram sua Ma[jes]t[a]te S[ereni]s[i]ma contra me exhibitae, jam vel ingressum e vestigio tollit, imo evidenter falsificat, ut adeo Joannes Petrovics a praetenso Curatoris qualis nunquam erat, Gradu decidat, Stephanus vero Nicola, de sua falsa Instantiae Expositione Convictus manet. Sublato hoc Puncto Ad 2"m Anno retroacto 1798. Die 28a Mensis Augustii, ut sub N[ume]ro lmo ad Inclytam Universtitatem Consors mea recurrit, hac in Instantia coram, Publico suam nubendi Intentionem declaravit, candide, cui, qua sui Juris, aetatisque perfectam superantis, qua Liberae Personae, Quis Matrimonium imponere vel prohibere potuit? Quod illa Joanni Petrovics Civi Pesthiensi non indicaverit, se mecum Matrimonium inire velle, hoc ac Joannem Petrovics, qui Pater Uxoris meae non est, qui nec Tutor et Curator est, nunquam spectavit. Caeterum nosse potuisset Stephanus Nicola Delator Tit[ulo] 53. lmac in quo expressum reperitur, quod Pater Prolibus perfectam aetatem superantibus Matrimonium vetare nequeat, sed et Dolosam Uxoris meae quae coram Publico jam praevie Nubendi Intentionem, ut sub N[ume]ro lmo patefecit, seductionem irreflexe mihi imputare attentavit, quoniam idem Delator, posteaquam in suo Recursu me antecedenter Dolosum, et Fraudulentum Seductorem, atque Raptorem ad plenam Societatem 212

Next

/
Oldalképek
Tartalom