A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1975 (Debrecen, 1976)
Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Nagy Sándor: Földi János hadházi évei (Adalékok életrajzához és hajdúkerületi orvosi működéséhez)
XXIII. HBmL. IV. A. 502/b. 1801. Fasc. 1. №39. Relatio Semestralis Physico - Medica de Semestro posteriori Anni 1800. Menses Constitutionis Annuae Julius Mensis hie interdum aestuans, mediocriter pluvius, nimium autem ventosus. Augustus Totus mensis aridus, servens, nunquam Terra nostra usque ad ultimum Mensis, vel mediocriter irrigata. September Nee venti, nee ariditas quidquam cedunt, sed frigore aestusq variant. Morborum Hominum et eorum curae Morbi epidemici in nostris Oppidis toto hoc semestri nulli sunt observati. Febres intermittehtes variarum Specierum in copia se ss obtulerunt, mucosae pauciores, biliosae plures, atque in febri quidem mucosa, Digestiva et incidentia Salina primumq. adhibita sunt Plantae item solventes Scorzonera, Taraxacum, cichoria ec. junctis salibus mediis. Aliquando et expectorantia, tandem purgantia ec. Biliosis pro ratione turgescentiae bilis sursum aut deorsum data sunt emetica, viribus aegri bene prius mensuratis, et quidem non nullis Ipecacuanha, aliis Tartarus emeticus ec. ubi necesse erant, sunt iterata, tandem purgantia, et quae pro ratione diversa finis morbi exigebat. Morbi Singulares nulli. Febres adhuc biliosae, febres intermittentes quotidianae, tertianae, quia et quartanae repertae sunt. Cura in his eadem, quae superius adhibita est. Haec inter observata est, et Diarrhea, cujus quidem curatio, pro caussarum differentia varia est instituta. Ita copiosa et acri materia in intestinis contenta orta est, laxantia rhabarbarina commendata sunt, aliquando salinis et terreis medicamentis juncta. Ad spasmos compescendos et flutus simul pellendos carminativa, ut imprimis infusum chamomillae ec. propinatum est. In Diarrhaea, a supressa perspiratione orta, blanda infusa diaphorentica et regimen aptum commendatum. His non satisfacientibus Anodyna et roborantia assumpta est. - Morbi Singulares nulli. Et Febres et Diarrhaea etiam num. eodem, quae Mensibus praedentibus. Ergo cura quoq eadem. His sunt observata, Morbi, magis frenquentiores, Singulares vero nulli. Neque enim Singularitatem 765