A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1975 (Debrecen, 1976)

Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Nagy Sándor: Földi János hadházi évei (Adalékok életrajzához és hajdúkerületi orvosi működéséhez)

Post longam hiemem, aestus su­bito ingens fere canicularis in­horruit. Scorbutus etiam apud nos passim per Oppida nonnulla epidemice serpebat. Incoepit malum a foe­dis in ore ulceribus, a quibus os, ipseque Spiritus male olebant. Gingivae vitiatae, lividae, putres­centes forfice fuerant abscinden­dae. Maculae lividae tamquam vestigia sugillationum, varus cor­poris locis, sed in cruribus ac fe­moribus maximé effloruerunt. Aegri sic enervati sensim torpue­runt. Aliqui, auxilia spernentes, praeprimis Mulieres kmiores morte etiam occubuerunt. Causa Morbi, juxta Switenium verissima, fuit defectus in tanta anni elapsi ariditate, Vegetabili­um, cui apud Nos, Situs, Mores, Constitutio que Locurum, in Op­pidis, in quibus hie morbus gras­sabatur, maximé suffragatur. Ubi enim Vegetabilia magis abunda­baftt; morbus fuit parcior, vel nullus. Item hiemali tempore lo­cus habitationis nimium depres­sus, frigido et humido suo aere, Habitacula ob longam hiemem diutius causa, aer impurus ec. Victus plerumque ob penuriam reliquorum victualium ex Carne, pane ex qualicunque etiam dep­ravato frumento parato. - In­vasit morbus imprimis otiosos, torpidos, quorum humores ad glutinosam spissitudinem dispo­siti, cui acrimonia sociari pote­rat, unde plures multo Puellae ac Mulieres hoc morbo, quam viri sunt affecti. Remedia his opposi­ta Morbum sustulerunt. Colluto­ria oris ex subacidis adstringen­tibus,- Pauperioribus ex Infuso Salviae, Hyssopi ec, cum aceto mixta. In ulceribus oris, etiam Ungventum Aegyptiacum cum Spiritu Salis acido, Melle Rosa­rum ec. Cochlearia Armoracia seu Nasturcium, cum Melle in forma Electuarii propinata. Crurum Fo­mentationes ex decocto Absynt­hii, Marrubii ec. plantarum in­digenarum immixto aceto ec. Aer salubrior, Victus ex Vegetabilibus, verno iam tempore a provida Na­tura liberalius suppeditatis. 735

Next

/
Oldalképek
Tartalom