A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1975 (Debrecen, 1976)

Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Nagy Sándor: Földi János hadházi évei (Adalékok életrajzához és hajdúkerületi orvosi működéséhez)

Augustus Septembei October Medietas huius par praecedenti quoad aestum, ventos, crebraque Tonitrua; pars dimidia poste­rior tranquillior, siccior. Pars huius quoque dimida et in hac totus quadrans primus No­vilunii siccus, seremus; quad­rans secundus totus pluvius, exi­tus item mensis vel nubilus, vel pluvius. Nebulis et serenis ad 20 mum usque variabat; a die 20: usque ad exitum noctes diesque frigi­diusculi, ventosi. Ophthalmiae in quibusdam, Febres item biliosae intermitten­tes, Quotidianae, Tertianae, et Quartanae a potiori, non tarnen malignae observatae sunt. Diarrhoea circa pueros praepri­mis minorennes, infantesque ob­servata. Febres item intermitten­tes eaedem quae superiori men­se. Angina circa non nullos Variolae, pestis haec minorenni­um iam quibusdam Oppidis se se prodere inceperunt, in quibus tarnen rarissime vulgo Medicus consuli solet. Novembei Initium Mensis pluvium, frigi­dumque ad diem usque 10 um dies subsecuti usque ad 24tum serenissimi, reliqui iterum nubi­li, non tarnen frigidi. Catarrhus, Odontalgiae Rheuma­ticae, Morbique alii Rheumatici, tarn in in pueris, quam in adul­tioribus observati. Quartanae praeterea cum obstructionibus abdominalibus. December Die 6 ta 7 a que Nix et venti. Pars omnis reliqua serenis, nubilis­que temperatissima, adeo, ut campi passim, prataque, veris instar virentia apparuerint. Ita observante in Oppido Hajdonicali Hadhaz Variolae ad alia nunc iterum Op­pida delatae, crudelem in mo­dum saeviabant, nee alii Morbi ulli singulares aut Epidemici ob­servati. Joanne Földi Medic. Doctore et I. Districtus LL. 00. Hajdoni­calium Physico ordinario. mp. VIII. HBmL. IV. A. 502/b. 1795. Fasc. 3. №25. Relatio Semestvalis Physico Medica, de parte dimidia Anni currentis 1795. A die utpote 1-a Januarii 1795, ad ultimam usquae Junii anni ejusdem, observati sunt. Menses Tempestates Januarius Totus mensis frigore, nivibusque abundabat in immensa quanti­tate. Morbi sequentem in modum-. Morbi singulares aut Epidemici observati nulli sunt. Inflammato­rii et Catarrhales sparsim obser­vati. Februarius Novus super nives cumulus ni­vium et gelu super gelu, nee plu­ribus quam quatuor diebus fa­des solis e nubibus emersit. Numerus et Tenor morborum idem cum praecedenti observa­tus est. Martius Nix ad medium fere Mensem no­va subinde. Mox exundationes ex resolutis nivibus; ac demum exitus Mensis frigore ventisque immanibus turbulentus. Morbi Rheumatici, Asthma, Ca­tarrhus, Tussis, Scorbutusque iam hie ac illic observari coeperunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom