A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1969-1970 (Debrecen, 1971)

Történelem - Benda Kálmán–Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharc első hónapjairól

perarent, sedulo solicitabant, ex altera parte dominus Pecz, cum residuo sui re­gimenti milite, scilicet sex vexilla, praeterea etiam reliquos equitatus Silesiaci, una cum tormentis aliquot, remanente interim in Racamaz reliquo exercitu, ut eo propinquiores, sedatis rumoribus Bochkaianis, discessuri in Ungariam Infe­riorem ad nutum Suae Serenitatis essent, bonoque ordine absque intermissione procederent, ad me in Adorian accersivi. 14 Octobris omnes hajdones juramentum fidelitatis deposuerant. Comes Cauriolus tum cum Transsylvanicis copiis 4 milliarium spatio, Peczius vero cum suis 2 milliarium, in loco Almas appellato, ab Adorian aberant. Ego vero subsequenti die Kereky castellum, satis forte et munitum, obsidere statueram; injunxeram itaque comiti Dampiero, ut assumptis 1500 hajdonibus, quibus plus quam aliis, ob depositum juramentum, fideret, priusquam lucesceret, vias om­nes illius loci occuparet, me enim ilia ipsa die cum universo exercitu subsecu­turum. Injunxerat itaque comes Dampier in omnibus quarterns, ut hajdones circa mediam noctem apud eum in Adorian parati essent. Pecczius, [cuius] a me soli­citatus adventus, circa mediam noctem ab Almasd cum suis movit, praemissis impedimentis, quae subsequebantur legio cum tormentis, et latéra ас posteriora equites Silesiae claudere debeant. Pecczius ipse omnes praecedebat, properans ad pontem Dioszeghiensem, cupiens prospicere, ut tormenta facilius transferri possent. Verum equitatus dato ordini parere nolens, pars illorum impedimenta comitari, pars vero medio milliari subsequi, alii quidem tardius assequi, pro libitu quique agere volendo, dicebant se non semper velle legionis custodes esse et peditatum subsequi, ne postea tardius in quarteria veniendo, et illi et equi pa­terentur. Hajdones, prout injunctum erat a comite Dampier, circa mediam noctem, ex quarteriis illorum cum tympanis militari modo egredientes, postquam om­nes in campo convenissent, capitanei illorum meo nomine falsas litteras ipsis exhibuerunt, scilicet me non aliam ob causam exercitum hunc collegisse, quam ut omnes deperderem, qui papistae esse recusarent. Et postquam id factum fuis­set, etiam omnes extirpare hajdones velle. Itaque is meretricis filius appellandus esset, qui non se illis adjungeret, et illos canes Germanos, qui nunc absque or­dine et secure incedebant aggrederetur et interficeret. Ibidemque facta conjura­tione, omnes unanimiter conjurantes, ad Bochkaium defecerunt, qui jam a ca­pitaneis de his omnibus certificatus et assecuratus fuit. Conjuncti itaque simul immoverunt, exercitum, uti supradictum, dissoluto ingredientem aggressi. Pri­mo paucos equites, qui Pezzium comitabantur, et se eis strenue opposuerant, donee interfecto Pecczii equo, captus, reliqui vero dissipati fuerunt. Postmodum adorti peditatum, qui jam se cum tormentis a paucis quibusdam curribus, qui retro manserant, muniverat, satis diu pugnarunt, donee sinistro casu, pulvis tormentarius incensus, ordines illorum dissolvit, majorem partem militum lae­sit, et residuum hajdonibus in praedam cessit. ;i<) 30 Váradról október 17-én Báthory Istvánhoz írt magyar nyelvű levelében Barbiano így írta le az ütközetet: ,,. . . Virradón, úgy mint 15. proxime praeteriti hajnal előtt Álmosd­rul Pezz uram hadával elindulván, hogy Diószegre jöjjön és onnét hozzánk, Bocskai ezeket is az hajdúkat az religiónak színe alatt melléje vonván, személye szerint az haj­dúk között lévén, megütötte őket [értsd Petz csapatait]. Amazok semmi ellenségtül nem tartván, vélvén, hogy az hajdúság őfelsége hívei, úgy ölték, vágták őket. Pezz uramot magát, úgy értjük, hogy elevenen vitték el, de igen sebes. Ilyen nagy áruitatást ezen ez földön ember nem hallott, mellyet megértvén reájuk mentünk, de az harcnak nem állván, elfuttanak előttünk." (Hadtört. Közi. 1956. 2. sz. 316.) 168

Next

/
Oldalképek
Tartalom