A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1969-1970 (Debrecen, 1971)
Történelem - Benda Kálmán–Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharc első hónapjairól
Ad primum rumorem dominus Pezzius subito ad me ablegavit capitaneum quendam Christophorum Scarsellam, qui me de hoc casu certiorem redderet. Subito itaque una cum his, qui mecum erant, equos conscendimus, et comiti Cauriolae significavi, ut me statim cum suis Vallonibus sequeretur. Quem apud pontem Dioszegianum expectabam. Transiens itaque pontem, dispositis agminibus processi quartam partem milliaris pulvis tormentarius, ut supradictum, incensus est, ubi statim rebelles discessere, et in locum securiorem sese receperunt. Vespere itaque facto, me rursus in meum quarterium contuli. Postero die, habito consilio, cum omni peditatu carerem equitatus etiam ex parte caesus et dissipatus, nihil amplius, quam Vallones, Rasciani, Siculi et Transsylvani aliquot restantes, conclusi Zacmarium me conferre. Considerans vero postmodum quantitatem curruum, ad 4000 fere, qui etiam pars causae internetionis fuere, quodque fortalicium Varadiense minus munitum, parsque militum capitanei Ribisch cum 100 aliis Peeczeianis in Transsylvaniám ablegati, 60 in Zentiob impositi, et propterea nihil fere residui in fortalicio esset, certior enim factus, quod viae omnes Zacmarium versus ab hajdonibus perfidis obsessae, coactus me Varadinum conferre debui, ut illi loco tum etiam quod tempus et res pro servitio Majestatis Vestrae postularet, perspicerem. Interim Bochkaius occupatis, ut supradictum Sáca et Henczhida locis transitus, se cum exercitu ad pontem Diószeg contulit, ut inde animadverteret, utrum per Chatar et Zekelhida vel Adorian Zacmarium versus tendere vellem. Ego vero cum reliqua manu Varadinum veniens consului cum comite Cauriolo, Rotvicio, Pancratio Seniey, comite Dampiero, Balthasare Cornis 31 et Ladislao Pete. Conclusimus, cum impossibile esset civitatem defendere, minus suburbia, quum undiquaque aperta essent, et ignis periculo subjecta, unde totus exercitus perire posset; introduci vero universus exercitus in arcem non quiret propter loci angustiam et hominum multitudinem ; minus etiam consultum ob diversas nationes et suspicionem Siculorum, cum quibus jam Bochkay de proditione tractabat, repertis superinde etiam literis; erat etiam insuper magni momenti damnum amittere ad 6000 equorum cum 3000 curruum, diversis inpedimentis onustorum,- conclusum igitur erat, relictis ibi curribus et impedimentis, continuato itinere conferre nos Tocaium, cum Zacmarium nullibi penetrare licebat. Ea spe freti, nos comitatus ibi jam conjunctos reperturos, qui jam pridem ad insurrectionem, et ut ad Rakamaz convenirent, admoniti fuerant. Quapropter Varadino circa meridiem discedens, sequenti vespere circa occasum ad pontem Tibisci penes Toeay perveni, ubi cum exercitu per pontem transiens castra metatus sum, exceptis Rascianis, qui propterea, quia in Racamaz uxores et liberos habebant, quamvis apud nos potuissent commorari, libentius tarnen restabant. Unde inimicus, qui semper nos sequebatur, mane circa auroram illos aggrediens fudit et dissipavit. Inde recta ad pontem tendens, qui malo a certis militibus Ungaris custoditus, nee etiam ex arce cum tormentis majoribus, propter densissimam eius diei nebulam, defendi poterat. Accurri itaque una cum comite Dampier et quibusdam militibus inimicos repellendo et partem pontis dejecimus. Sedato hoc rumore, hajdones per interpretem nobiscum colloqui cupiebant. Missus eo fuerat comes Dampier cum interprete, cui oecurrit Blasius Lippay, 32 et quum nihil aliud propter scommata et nugas loqueretur, 31 Komis Boldizsár erdélyi katolikus főúr, a székelyek generálisa. 32 Lippai Balázs hajdúkapitány szintén október 14-én állt Bocskaihoz; az álmosd-diószegi csata utáni hetekben ő is vezetőszerepet játszott a harcokban. 1605 januárjában Bocskai kivégeztette, föltehetően azért, mert túl nagyra nőtt hatalma már veszélyeztette a nemesi érdekeket. 169