A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1969-1970 (Debrecen, 1971)
Történelem - Benda Kálmán–Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharc első hónapjairól
darentur. Utque interim, dum haec omnia pro sua satisfactione componerentur, ille securus in Soliomkeo manere, me adire, rursus reverti, et omnia sua negotia secure tractare posset. 26 Super his remissis duobus capitaneis aliisque aliquot diversis a suis hominibus interceptis propterea, quod super diversis hujusmodi captivis conquerebar, respondit se maxima cum gratiarum actione tarn affectionatam oblationem suscipere, simulque poculum christallinum dono misit. Rogans me, dum omnes suos servitores, sibi proditores ac infideles agnoscat, ut sibi personam quandam auctoritate pollentem mitterem, cum quo tractare posset,- qui cum semper idem fuerit, nihil aliud exposcere, quam fidelem esse Suae Majestati subditum. Ego offerens me ei dominum Ladislaum Pete sub suo salvo conductu missurum; nihil ulterius mihi respondit. 27 Interim spargebatur, imprimis vero a Bochkaio fingebatur, (ut eo melius tradimentum hoc tegeretur et hajdones ad ilium facilius desciscerent) me nullám aliam ob causam hue venisse, quam ut eum persequerer, propterea quod religionem catholicam assumere nollet, et quod sub praetextu aggrediendae Giulae exercitum collegerim, ut omnes ad catholicam fidem cogerem, et qui contrariaretur, extirparem. Hanc ob causam principaliter necessarium mihi videbatur persolvere hajdones comitis Dampieri, de quorum fide dubitabatur, et postea illis veritatem aperire, utrum de religione, vel tradimento ageretur. Hocque modo volebam sopire malum Bochkay propositum. Itaque mutuo accipiens a domino Imreffy 10 000 talleros, a Debreceniensibus 11 000, a Varadiensibus, medio Francisci Darocy, 28 5000, effeci, ut incepti mensis salarium ipsis penderetur; convocansque postmodum illorum capitaneos, in quorum praesentia scripta et totius tradimenti tractatum eis aperui, quod etiam oretenus illi, qui primo aperuerant, retulerunt, interrogans eos rebus sic stantibus, utrum etiam contra Bochkaium prout obligati erant, et contra omnes alios interessatos in gratiam Majestatis Caesareae ire vellent. Qui autem unanimi voce se pro Sua Maj estate mori et vivere, et contra quemvis, aut Bochkaium traditorem, paratos esse. Verum cum commilitonibus illorum de his omnibus nihil certi constet, petierunt, ut personam quandam principalem ad illos mitterem, qui eis rem omnem aperiret; sicuti actum est. Misi itaque dominum Ladislaum Pete in omnia illorum quarteria, cui de novo jurarunt se libentissime haec credere, et velle superinde in servitio Majestatis Caesareae occumbere. Supradicto igitur modo negotium se habebat. Ego vero videns, dum amice cum Bochkaio traetarem, ut illum ad saniorem mentem reducerem, illum interim diversa loca oecupare, ut Saca, Henczhida, et quod his exiguis copiis, quas habebam, nihil agere possem, ita uti a prineipio comitem Cauriolum cum Vallonibus et aliis Transsylvanis militibus evoeaveram, quod illud idem et litteris et oretenus Crauseneck, Pancratius Seniey 29 et commissarii Transsylvani petierant, et suaserant, ut tandem illa provincia a tot damnis et insolentia Vallonum liberaretur, de novo, et die noctuque ad me pro26 Bocskai válaszát nem ismerjük, ránk maradt viszont Barbiano itt említett levele, Adorján, október 7.: Hadtört. Közi. 1956. 2. sz. 311. 27 Ez esetben is csak Barbiano levelét ismerjük. Adorján, október 10.: Uo. 312-313. 28 Daróczy Ferenc, a Szepesi Kamara tanácsosa. 29 Sennyey Pongrác erdélyi katolikus főúr, előbb Báthory Zsigmond, majd Báthory András fejedelem tanácsosa. 1601-ben a császár oldalára állt, s a Bocskai szabadságharc alatt is kitartott az udvar hűségén. 1606-ban Rudolf a nagyságosok sorába emelte. 1607-ben Rákóczi Zsigmond fejedelem követe a császárnál. 167