Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

ipsumque pro officiali vestro habete ac ei in omnibus parete obediteque et quaecunque in persona nostra commiserit, fideliter omnia ac sedulo facere exequique, universos etiam census taxasque ac quoslibet proventus de vestro medio provenire solitos ad manus eiusdem vel hominum suorum, quos idem ad id deputaverit, administrare debeatis et tene­amini et secus nulla ratione facere praesumatis. Praesentes autem post earum lecturam reddi iubemus praesentanti. Datum in castris nostris citra fluvium Rabcza, dominico ante festum Mariae Nivis, Anno Domini 1527. 1 Eredeti fogalmazat a bécsi udv. levéltárban, Hungarica. 4. Buda vára, 1527 november 23. Szerdahelyi Imreffy Mihály, fehérmegyei főispán és budai várnagy levele Héderváry Istvánhoz, a győri püspökség vagyoni gondnokához, melyben írja, hogy Thurzó (valószínűleg Elek) a czímzettől halastavába bizonyos halfajokat kér. Egregie domine et fráter noster honorande post salutem et nostram commendationem. Dominus Turzo misit dominationi vestrae unas literas, in quibus accuratissime petit dominationem vestram, quatenus eidem ad suam piscinam certos pisces ordinetis. Rogamus itaque vestram dominationem, ut in hac sua petitioné favere et omnem diligentiam imponere velitis, namque vestra domi­natio multo plus super eum accipere poterit, quam pretia huiusmodi piscium essent. Ceterum credat vestra dominatio, ut quousque canerri et gradärium per vos nobis promissos nobis nőn remiseritis, nonnullis vestris ; negotiis laborabimus. Ulterius quicquid is lator praesentium vestrae dixerit domi­nationi, fidem eidem praestare velit. Ex ärce Budensi, in die beati Clementis papae, anno domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo. Michael Imreffy de Zerdahel comes Albensis et castellanus castri Budensis. 1 Dr. R. Kiss István szíves közlése, az előbbi kettővel együtt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom