Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
invalidasset et annihilasset easdemque viribus prorsus destitutas pronuntiasset. Secundo memoratus quoque dominus Caspar Lippay fatens illum tutoratum seu curam personae et bonorum magnifici Ladislai Doczy veluti amentis et furiosi, fratris vero carnalis et uterini magnifici condam domini Melchioris Doczy, quam idem dominus Casparus Lippay fatens tam ex vi certi contractus, cum iam dicto condam domino Melchiore Doczy initi, quam etiam praedicti consensus regii superinde subsecuti atque etiam alterius collationis regiae pro se obtinuerat, dicto domino Joanni Hedervary de facto deque simplici et piano cessisset et resignasset 1 eidemque penitus et in toto renunciasset ac sim[ulcum] eadem cura seu tutela praenotatam arcem Revistye ([quam] idem dominus Casparus Lippay eodem nomine curatorio possedisset) una cum universis bonis et pertinentiis eiusdem castri, necnon etiam portioné castelli Sarfeő nuncupati similiter cum cunctis eiusdem pertinentiis in comitatu Nitriensi existentibus eidem domino Joanni Hedervary una cum universis literis et literalibus instrumentis, necnon privilegiis factum eorundem bonorum tangentibus et concementibus de facto per manus tradidisset et assignasset. Tertio partes praenominatae fatentes in praenominatis castris et bonis utrinque possessis et resignatis in casu defectus seminis utriusque sexus praemissarum ambarum familiarum mutuam et reciprocam successionem ad invicem esse voluerunt et in Signum huiusmodi immediatae successions quaelibet partium fatentium in bonis sibi invicem unam sessionem colonicalem et alteram inquilinariam de facto utrinque per manus dederunt et assignarunt. Quarto super qua quidem mutua praenotatarum partium et bonorum ad invicem successione iurisque in iisdem habenda aequalitate ad obtinendum consensum regium unanimi voto expensisque et fatigiis eaedem ambae partes fatentes concurrent. Quinto eaedem ambae familiae seu partes fatentes sibi 1 U. i. 1650-ben Lippay gondnoksága ellen tiltakozott Héderváry János (N. R. A. Fasc. 1669. Nr. 52.) s ez ügyben beadott folyamodványát 1650. júl. 11-iki királyi parancsra közölték is Lippay Gáspárral. <U. o. Nr. 53.)