Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

utrinque earn etiam cautelam reservatam esse voluerunt, ut ex bonis praenotatis quaelibet illorum in casu defectus seminis alter utriusque ad viginti quinque millia florenorum liberam, cui maluerit, disponendi habeat facultatem. Sexto illas etiam contradictiones, protestationes, inhibi­tiones aliasque iuris cautelas, quae sive nomine praedefuncti quondam domini Melchioris, sive autem dicti Ladislai Doczy ubicunque, quandocunque et in quibuscunque locis authen­ticis et credibilibus contra annotatum dominum Casparum Lippay ratione praescriptorum bonorum Saskeöianorum factae reservataeque exstitissent, memoratus dominus Joannes Heder­vari fatens nomine et authoritate tutoria et curatoria de lege regni sibi concessa in persona praefati Ladislai Doczy retractasset, cassasset et mortifîcasset. Septimo in complementum praemissorum saepius nomi­natus dominus Casparus Lippay annotatae familiae Heder­varianae quater mille florenos Hungaricales parata in pecunia bonaque et acceptabili moneta primo quoque tempore depo­nere et persolvere erit obligatus. Octavo id quoque partes praenotatae fatentes per expressum declaratum esse voluerunt, quod si casu quo antelatus Ladislaus Doczy heredes masculos post se relin­queret, illique vel autem sexus feminei homines familiae Doczianae familiam Lippaianam quocunque tempore in prae­notatis bonis Saskőianis quovismodo impeteret, extunc dicta familia Hedervariana tenetur ad defendendam et tuendam eandem familiam Lippaianam in iisdem bonis concurrere, pari etiam ratione in bonis quoque Revistye familia Lippaiana teneatur mutuam et reciprocam defensionem praestare. Ad quae omnia et praemissorum singula sancte et inviolabiliter observanda partes praenotatae sese invicem bona fide coram nobis obstrinxerunt et obligarunt harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum feria quarta post festum Assumptionis beatissimae Mariae virginis, anno domini millesimo sexcentesimo quinquagesimo. Lecta in capitulo. Eredetije papiron, hátára nyomott pecséttel, Fasc. 91. Nr. 15. jelzet alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom