Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

«exstructarum cunctorumque bonorum ad easdem pertinentium et possessorum obortae fuissent et suscitatae, nihilominus tamen iidem fatentes ordinativa compositione nonnullorum praecipue authoritatis comitum et magnatum pacem et con­cordiam partium ipsarum amantium, iidem quoque latentes inita inter sese fraternali adoptione eandem illibate potius conservare volentes, quam odiosis litium fomentis ulteriorem ansam praebere, ad talem, quae sequitur, pacis et concordiae inter ipsas perpetuo et irrevocabiliter duraturae ratione prae­declaratorum bonorum devenissent unionem : Primo quidem, ut praefata arx et dominium Saskő una eum universis oppidis, villis, possessionibus, praediis aliisque cunctis eiusdem arcis pertinentiis et utilitatibus quibuslibet tum de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere deben­tibus, cum etiam ad eandem possessis, tam scilicet in prae­dicto Barsiensi, quam etiam Nagy-Hontensi, Posoniensi, Moso­niensi, Jauriensi aliisque quibuslibet praedicti huius regni Hungáriáé comitatibus existentibus et habitis, omni eo iure -et modo, uti nimirum praefatus dominus Casparus Lippay eandem arcem et bona tam iure emptionis a familia Docziana, quam vigore consensus et collationis iuris regii de facto teneret et possideret, idem dominus Caspar Lippay et sui heredes univers! in futurum etiam libère ac perpetuo possi­dere valeant atque possint, neque ad eadem bona dicta familia Hedervariana quodpiam ius habere vel praetendere ullo modo valeat. 1 Illas vero contradictiones et iuris réfugia, quae tam tempore statutionis praefati domini Casparis Lippay in prae­notatam arcem et bona Saskő factae, quam vero aliter qualitercunque et quomodocunque per antelatam familiam Hedervarianam vel alios quoslibet nomine eiusdem ratione praescriptorum bonorum contra annotatum dominum Casparem Lippay ubicunque celebratae exstitissent, eadem et easdem dicta familia Hedervariana in omnibus suis punctis, clausulis •et articulis ac in omni sui parte in sempiternum cassassent, 1 V. Ö. a 234. sz. jegyzetében felsorolt többszörös tiltakozással, -melyekre 1650 ápr. 29-ikén III. Ferdinánd megígérte Héderváry István özvegyének, hogy Saskőre nem adja királyi beleegyezését Lippay Gás­párnak. (N. R. A. Fasc. 1669. Nr. 49.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom