Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

Joannes Was peste obiit, Waciae sepultus. Stephanus Gyczj peste mortuus, Vaciae sepultus, quia a Turcis liberamus. In loco, ubi non putasset, mortuus. Georgius Boyar multum amicus, dominus frater Esseg­wary peste mortuus, sepultus Vaciae. Iis duobus diebus incipietur sagittari Pest civitas. Cum Petro Horwat sie determinaveram in secundo hospitio, quod dominus reverendus satis superque ipsi locutus promisit literas dare ad suum castellanum etc. Sed ego, sic conclusi cum domino reverendissimo, quod literas ipse solus perlegere vult ; si placent literae domino reverendissimo, bene, si vero non videntur ipsi literae, aliter scribere facit, ne bell literas ferremus. Si fieri potest, eras ordinabo literas. «. Filius domini Petri Perenj per Turcas detentus ; mira­bili Dei Providentia adductus et liberatus est. Cum Petro Bakyth multa habui in praesentia agere. Dicit, quod ego multa conqueror, et dominatio vestra ac ego et coloni nostri multa blasphemia, vituperia contra ipsum et suos servitores facirnus, quod ipse pati non potest. Ego •dixi, quod hic essem et si quid dixissem, vellem si quis approbaret. Dixit, quod non ego, sed dominatio vestra ac iobagiones nostri. De hoc sic respondi, quod si iobagio meus aliquid mali fecerit, vel locutus fuerit, iure mediante punie­tur, non officialis suus puniat. Tandem dixit, quod conqueritis, inquit, quod in Lypolth­ffalwa non sexta pars piscium, sed tertia daretur. Inquit : Hoc certo credas, quod aliter non erit, quia medietas districtus Sygethkez pertinet ad vos, altera pars ad me. Dixi : Vera sunt, quae dominatio vestra dicit, sed negotium Danubii in Lypolthffalwa aliter manent, quae ab aliis, non per me rescire oportet ; ipse affirmavit omnino, sicut in aliis locis tertiam partem accepere. Dixi coram multis : Potentia mediante potest fieri, sed omnino nolo hoc habere, tantum resciat et scisci­tetur ab aliis. Dominatio vestra sic inveniet, ut dixi. Adhuc ipse affirmavit ita se facturum ; de hoc ego curam habeo medio domini Bathyanj. Interim autem dominatio vestra

Next

/
Oldalképek
Tartalom