Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

77. Baka, 1542 július elején. Héderváry György értesíti bátyját, Lőrinczet, a borból befolyt jövedelmekről, peréről és hadi készü­leteiről. Egregie domine, frater charissime, servitiorum meorum commendationem. Rediit Joannes, a quo sanitatem dominationis vestrae et fratrum meorum intellexi. Et ego Deo volente sum sanus, de omnibus Deo omnipotenti reddenda gratia maxima etc. Vina adduxeram pacifice, sed cum maxima afflictione et difficultate. Adhuc ex itinere alíqua miseram ad educillandum per denarios IV., sed stulte egeram, ut ad Ewthen tria vel quattuor maiora non miseram, et plura ebibissent, nam illic moratur exercitus domini Vayspurger. Nunc autem praeter inundationem aquarum illuc mittere nequaquam possum. Primum vas rubeum ex Jaurino miseram ad Ewthen, 2. ad Medwe, 3. ad Dwnasegh, rotundum magnum, maxi­mum ad Asswan, 5. ad Remete, 6. hic in Baka, quia 2 famulis opus fuit etc., 7. dedi domino Petro. Adhuc quattuor restant. Hodie si venirent, iterum unum mitterem ad Aswan. In Medwe et in Dwnasegh nondum ebiberunt, quia iobagio­nes Petri Bakyth econtra vicissim educillant. Introitus. Ex Ewthen dati sunt fl. XII. Ex Asswan dati sunt fl. XVII. Ex Remethe dati sunt fl. VIII. Facio mensuram, videbo exitum. Ex Medwe dati sunt fl. III. Ex Dwnasegh dati sunt 11. III. Ex Baka dati sunt fl. VIII. Restantiam bibimus. Exitus. Gasparo Lypchey propter equum fl. L. Ladislao Amade propter debitum fl. XXXII. Solvi 22, teneor adhuc 10. Misi ad S. Georgium fl. VI. Adhuc teneor domino Petro Kemendj fl. X. Et dominae relictae domini Esegwari fl. X. Quos expo­sueramus in dieta.

Next

/
Oldalképek
Tartalom