Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

audivisse a Georgio Kys, ut audivisset in pace esse Joannem Nemet. Si quid novi dominatio vestra habet, de ipso rescribat eadem mihi. Eri erat apud me dominus Franciscus Pozgay, servitor domini Sigismundi. Ivit ad Pragam hodie ad regem, sunt enin in Dewen et illic erunt ; non ibunt infra. Dominus Sigismundus fecit rogare, ut aut irem, aut mitterem ad eum' et miretur, cur adeo oblitus sum ex parte ipsius, quod neque mitto, neque ibo. . . Ideo ego deliberavi, ut Gvvrko statim mitto ad eum; quam primum domi ibo. Ideo dominatio vestra iubeat ipsi Gwrko, ut fiat promptus et paratus, dominatio vestra faciat equum ipsius ferrare, et ad parvalia Petrum (?)... dare, ut interim fiat promptus, ut statim ego dimittere valeam eum. Poma narancz, quantum ferre potest, mitto per eum, quia alias omnes pereunt. Sic conclusimus cum Francisco Pozgay, ut ipse redibit ad festum Urbani (máj. 25.) et tunc simul et semel iremus et interim mitterem hominem meum ad dominum Sigismundum. Tandem et hoc volo ad scitum dominationis vestrae dare, quod famuli ipsius Kremer mihi occulte nuntiaverunt, si sua dominatio vellet, et animus eius esset levare pecunias albas ad futuram nundinam, dominatio sua nuntiaret nunc domino nostro, quod reservaret sibi, quantum vellet et domi­nus reservaret, quia ne forte tandem tarde, inquit, incipiet fieri, cum multi mercatores ad multas partes rogant. Iam ego considerabam, si Joannes Nemet prospère ambulasset, quod iterum levarem aliquam summam, sed nun­quam et in aeternum ponerem ad talem fortunam, ut nisi ad propriam suam personam confiderem et nunquam vellem, ut ex parte Turcarum ibi fluctuaret et rem vento poneret, nisi si in alia parte auxilio domini Sigismundi fieret, sicut hucusque. Ideo quare ipsi soli se ipsos commendarunt, si eidem videtur, nuntio ipsis ; si erit necesse, fiat ; si non erit necesse, possumus derelinquerae rem. Ideo nuntio et lagenam az palafk thokoth, si possibile erit, facio reducere. Item. lm egy wegh woros chye pofthoth hozathok ollyant az [milyent] az Gwrkonak cynaltatam hytelben fel . . . •

Next

/
Oldalképek
Tartalom