Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

tarnen articulos subnotandos, (ne literarum prolixitate princi­palis ac perennalis huiusmodi fassio impediretur) de huius­modi uteris compositionalibus tanquam temporaneos exmi­sissent, quorum primus est : Quod quia Castrum Ozora nunc prae manibus alienis habetur et illud praefatus dominus Valentinus Thewrewk propriis suis sumptibus ac laboribus recuperare, liberareque et manibus suis usque ad tempus in ipsis aliis Uteris nostris constitutum applicare debebit. Ne itaque per gentes ac subditos serenissimi domini Joannis, regis Hungáriáé etc. (si per obsidionem Castrum ipsum libe­rari, ac de manibus alienis excipi debebit) huiusmodi obsidio interturbaretur, aut etiam eo recuperato ipse dominus Valen­tinus Thewrewk in dominio et pacifica possessione eiusdem castri, infra terminum in praetactis aliis Uteris nostris fassio­nalibus praefixum conservari non posset, idem dominus can­cellarius tenebitur apud praedictum dominum Joannem regem cooperari, efficereque ad huiusmodi compositionem ipsarum partium literas consensuales et assecuratorias, quod per homines gentesque suae maiestatis cuiuscumque nationis et conditionis existant, etiam Thurcos, ipse dominus Valentinus Thewrewk nullum impedimenturn patietur, et neque iudiciis principum huiusmodi expûgnatio castri obstabit; factaque recuperatione dicti castri Ozora, in dominio quoque eiusdem pacifice conservabitur. Ceterum quod cum memoratus domi­nus Stephanus de Werbewez literas contractus super facto eiusdem castri Ozora pro sui parte emanatas manibus ante­fati Valentini Thewrewk exnunc dedisset et assignasset, igitur ipse quoque dominus Valentinus Thewrewk tenebitur easdem literas, dum (tempore statuto) ipsum Castrum Ozora, ad manus praedicti domini cancellarii vel Emerici filii sui resig­naverit, eidem rursus in specie reddere, et non solum ipsas literas contractus, verum etiam universas alias quoque literas nunc in praedicto castro Ozora repositas (demptis dumtaxat Uteris factum eiusdem castri Ozora, ac castelli Edelen nun­cupati tangentibus) mox, postquam ipse dominus Valentinus dominium ac possessionem eiusdem castri Ozora conseque­tur, manibus memorati domini Stephani de Werbewez, vel Emerici filii sui consignare, et post restitutionem ipsius castri,

Next

/
Oldalképek
Tartalom