Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
literas quoque super facto eius confectas pariter restituere. Praeterea, quod si propter temporis huius conditionem praenarratae literae nostrae fassionales super perennali praemissa compositione in aliquibus articulis praelibato domino Valentino Thewrewk minus bene confectae videbuntur et ipsum dominum cancellarium ad earundem reformationem admonuerit, tenebitur idem dominus cancellarius literas ipsas (stante earum principali sensu) iuxta desiderium eiusdem domini Valentini Thewrewk reformare, postremo quod postquam ipse dominus Valentinus Therek dominium ac possessionem saepe dicti castri Ozora qualitercumque ingressus fuerit, mox et de facto cunctas possessiones praediaque et iura possessionana, ad Castrum Thamassy perlinentia, quae nunc prae manibus suis habentur, antefato domino cancellario ac Emerico filio suo pacifice remittere reddereque teneatur. Ad quae omnia praemissa partes praescriptae, sese personalibus eorum astantiis sponte obligarunt coram nobis, harum nostrarum vigore testimonioque literarum mediante. Datum feria secunda proxima ante festum Purificationis sacratissimae virginis Marie, anno virginei partus eiusdem millesimo quingentesimo tricesimo sexto. Eredetije papiron, hátára nyomotf pecsét nyomával, Fasc. 51. Nr. 20. jelzet alatt. 53. 1536 márczius 13. A budai káptalan jelenti János királynak, hogy parancsára a Héderváry István ellen elkövetett hatalmaskodás miatt Szerdahelyi Imreffy, alias Fekete Mihály özvegyét, leányait, Katalint és Annát és várnagyukat a királyi személyes jelenlét elé idézte. Serenissimo principi et domino, domino Joanni dei gratia Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. regi, domino nostro gratiosissimo capitulum ecclesiae Budensis orationum suffragia devotarum perpétua cum fidelitate. Vestra noverit serenissima maiestas, nos literas vestrae serenissimae maiestatis exhibitorias, ammonitorias et certificatorias nobis praeceptorie loquentes et directas honore et reverentia, qua decuit, récépissé in haec verba: Joannes dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae