Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

vicinitatibus egregiorum Stephani Amade de Warkon et Sigismundi de Rohman habitam, quam nos per notam infide­litatis eiusdem Michaelis et filiorum eiusdem egregio Francisco Herczeg de Zekchew pro servicüs suis contuleramus, sed ex eo, quod idem Franciscus Herczeg a vera fide et fideli­tate sua, qua nobis velut vero et legitimo coronato regi Hungáriáé tenebatur, defecisset et Petro Pereny notorio infideli nostro erecta cervice adhaesisset, partesque suas fovisset et per hoc notam perpetuae infidelitatis ac crimen lesae nostrae maiestatis incurrisse dinoscitür, ad sacram coronam consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungáriáé consuetudinem atque legem rite et legitime dévolu ta esse perhibetur et redacta, simulcum cunctis vineis, boUltis, testu­dinibus et aliis pertinenciis quibuslibet ad earn de iure et ab antiquo spectantibus ac pertinere debentibus memorato Stephano Héderwary suisque.. heredibus et posteritatibus uni­versis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus praesentium per vigorem iure per­petuo' et irrevocabiliter tenendam, possidendam, pariter et habendam, salvo iure alieno. Quocirca vobis fidelibus nostris, prudentibus et circumspectis iudici et iuratis civibus dictae civitatis nostrae Budensis harum série firmiter committimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus praefatum Ste­phanum Héderwary in dominium dictae domus et curiae iuxta morem et consuetudinem vestram in talibus fieri soli­tam introducere eandemque eidem suisque heredibus et poste­ritatibus universis statuere modis omnibus debeatis et tene­amini ; secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis, Datum Buda predicta, feria tercia proxima post festum beatae Annae, matris Mariae, anno domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo, regnorum vero nostrorum anno sexto. Relatio magistri domini comitis Gregorii Pesthieny iudicis curie regie maiestatis. Kívül: Regestrata folio LXXXV. Anno videlicet 1532. Eredetije papiron, aljára nyomott pecséttel, Fasc. 5. Nr. 31. jelzet alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom