Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

dubio morirer. Nichilominus neminem misit. Quid non fuissem ego in tantum ab aegritudine obrutus et debilitatus, si habuissem aliquem, qui mihi famulatus fuisset. Aliquando duobus etiam diebus non potui aliquem videre, nisi iacui in lecto, tanquam mortuus inter vivos. Tandem piacúit mihi mulieres conducere, sed nec cum illis potui loqui, quia non habuerunt commercium linguae nostrae; nisi fui inter istas tanquam mortuus inter vivos ab omnibus insepultus, dere­lictus, quae haec omnibus et calamitates omnes patri meo. Equi boni que consulo, qui fecit mecum pati tantam miserri­mam calamitatém omnium hominum benevolentia et am[ore] (?) in tempore necessitatis videbitur erga se amore copulatis et comprobantur ; hoc non poterit dicere etiam coram deo, ut ego pro ipso sic operatus non fuissem, tanquam optimus filius. Quam primum suas vidi literas, nesciebam, qualiter et quam festinanter me itineri committere possem, die dominico ante festum Sanetae Crucis (1530. szept. 11.) commisi me itineri ex Zyget, quae quondam erat nostrum oppidum et alio etiam die dominico (szept. 18.) apud ipsum ad fui. Ipse per viginti sex ebdomadas misit semel ad me, nec eotunc misisset aliquem, si famulus domini Kachyanyer non soli­tasset. Charissime frater, ego tui instar cum sententiis rela­tionem facere non possum, quia nullám habeo devotionem, partim dolore, ac maerore conficior, partim a mala aegritu­dine, quae cito non poterit de corporibus meis exire, quia fuit longissima et nimium me debilitaverat ; nonne legisti, ut bos fessus fortius figit pedem. Ego adhuc non bene sum sanus, sed multo melius sum, quam quum priores ad te dedi literas meas, hoc libentius voluissem, si aliquid mihi seripsisses de sororibus meis et de Francisco Hederuari, quam multis verbis tuas literas implere. Rumoris quid tibi citharedus noster tibi non attulit de ipsis, quod si dominatio vestra fecisset rem iucundissimam ac morbi meo alemotionem (így) non parvam fecisset. Jam in isto regno multos domi­nos nosco mihi familiäres, quos partim in convivio magnifia domini Kocaner cognovi, partim in ingressu meo_, quum hue ad patrem veni, quia et eotunc qui sunt maiores 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom