Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

sie nostre de Alsok ad premissa exsequenda transmisimus; qui tandem ad nos reversi nobis conformiter retulerunt, ut ipsi feria tercia proxima ante festum Purificacionis beate Virginis gloriose (jan. 29.) proxime preterita ab omnibus, quibus decu­isset et licuisset, videlicet nobilibus et ignobilibus in comitatu Mosoniensi procedendo, palam et occulte diligenter inquirendo omnia premissa et quelibet premissorum sic fuisse et esse scivissent, sicut vestre regali maiestati in personis predictorum magistrorum Georgii et Mychaelis, filiorum Stephani dictum fuisset et conquestum, et quemadmodum tenor literarum vestra­rum per omnia continet prescriptarum; exceptis tamen hys, quod de quantitate bonorum a prenotato Geuruk et aliis iobagionibus eorundem filiorum Stephani receptorum veritatem scire nequivissent; scivissent tamen, quod idem Geuruk in captivitate seu vinculis annotati Johannis filii Sebeuk ab hac luce decessisset. Datum octavo die dicte diei ipsius inqui­sicionis, anno quo supra. Kivill; Domino regi pro magistris Georgio et Michaele, filiis Stephani de Hedruhwara contra Johannem filium Sebeuk de Kemne. Inquisicionis relacio. Eredetije papiron, hatlapjan a nagy pecset nyomaival, fasc. 3, Nr. 14, regi szama 309. 83. Visegrdd, 1381 jtinius 19. Szecsi Miklos orszagbiro meghagyja -a pannonhalmi konventnek, hogy Hedervari IstVan fiai, Gyorgy s Mihaly elleni hatalmaskodasai miatt Kemei Sebok fiat Janost, az orszagos szokas szerint, harmadizben is megideztesse. Amicis suis reverendis conventui ecclesie sancti Martini sacri montis Pannonie comes Nicolaus de Zech, iudex curie domini Lodovici dei gracia regis Hungarie, comitatumque Posoniensem tenens pro honore amiciciam paratam cum honore. Noveritis, quod Andreas filius Pauli pro magistris Georgio et Michaele, filiis Stephani de Hedruhuara cum pro­curatoriis literis nostris iuxta continenciam literarum capituli Jauriensis evocatoriarum pariter et inquisitoriarum domino nostro regi ad suum regium literatorium preceptum rescrip­-cionalium, tenoremque literarum regalium eidem capitulo di-

Next

/
Oldalképek
Tartalom