Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

lam beate Virginis, ut ex eadem disponant et preparent cappam, cum pellibus vero variolinis maritus meus, videlicet magnificus dominus Stephanus de Rozgon sit liber, quo faciet, quia illas pelles ipse mihi dedit. Item habeo unam tunicam de purpure rubei coloris, quam mihi germanus meus, videlicet magnificus dominus Fran­ciscus de Hederwara portavit; eandem lego, ut ex eadem ad magnum altare thobale, sive pallam disponant. Item habeo tunicam de kawioka brwnatici coloris, quam germanus meus, videlicet dominus Franciscus portavit; eandem Iego ad claustrum beate virginis Marie fundatum in Warano, ut ex eadem, quod melius et necessarius (igy) videbitur, casu­lam aut pallam sive thobale ad magnum altare preparent et disponant. Item habeo quandam horam de argento et reserva­culum salis, similiter de argento et quosdam nodos et spin­ges (?) similiter de argento; hec omnia lego, ut ex eis pre­parent et disponant calicem ad prefatam capellam beate virginis Marie. Si autem maritus meus, videlicet magnificus dominus de Rozgon pro se voluerit habere et tenere, det pro hys tantum argenti. Item habeo quosdam anulos, quos mihi portaverat et pueris meis et parvum de auro. Insuper habeo quandam parvam crucem de auro quam felicis recordacionis relicta Emerici Palozchi filio meo Petro portaverat, in qua eciam lapis continetur; hec omnia lego, ut ex eisdem ad predictam capellam beate virginis Marie preparent unam parvam crucem. Item habeo duo ligibula de claris; hec lego, ut melius ligubulum (igy) dent ad capellam beate virginis Marie, ut ad collum imaginis beate virginis Marie ponatur; aliud vero ligibulum lego filie mee Katherine, uxori Andree de Bathor. Item eidem filie mee domine Katherine, uxori Andree de Bathor, lego unum velamen capitis contextum cum filis argenteis, quia illud eidem diu promiseram. Item habeo unum coopertorium lecti wlgo paplan cum aureis filis in fine contextum, quod mecum portaveram ; hoc lego ecclesie parochiali in Warano, ut magna feria sexta singulis annis ad sepulturam domini ponatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom