Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

lites movissent, seu inchoassent, e quibus unus signanter magnificus Emericus de Hedrehwara, alias magister ianitorum nostrorum et Nicolaus carnalis ac alii fratres eiusdem simi­liter de dicta Hedrehwara, ut percepissent iam de facto pro sui parte sentenciam reportando eos forcius impedire et cum eis contendere niterentur in eorundem preiudicium et damp­num. Cum tamen ipsi annotatum castrum non per potenciam hactenus possedissent et tenerent nunc, sed virtute literarum predecessorum nostrorum regum Hungarie, in quibus iidem hrma obligacione assumpsissent condam Wolfhardum de Wereskeu, avum eorum per lineam domine matris ipsorum et suos heredes in dominio dicti castri et pertinenciarum eiusdem contra omnes legittimos impetitores intra et extra iudicium conservare, protegere et expedire, quarum pro parte eorundem comitum supplicatum extitit maiestati nostre, ut nos ipsis superinde de remedio providere, ita videlicet, ut literas illas predecessorum nostrorum regum Hungarie per nos conhrmatas, vigore quarum castrum predictum et eius pertinencias tenuissent et possiderent, videre et exami­nare ac iuxta contenta earundem ipsos et eorum heredes in dominio ipsius castri et pertinenciarum suarum conservare dignaremur. Unde, quia in eisdem literis coram nobis ac prelatis et baronibus nobiscum existentibus productis ipsi reges, predecessores nostri, sepedictum castrum et pertinen­cias eiusdem in certa pecuniarum quantitate satis notabili pretacto condam W T olfhardo inscripsisse ac ad conservandos eosdem in dominyo ipsius castri ac pertinenciarum eiusdem non solum se, sed eciam successores suos reges obligasse declarabant; igitur nos, ut veri successores eorundem regum, volentes, ut tenemur, eorum obligamina in nos transmissa observare, omnes processus licium, si qui contra eosdem comites hactenus in facto dicti castri Wereskeu per quos­cunque et signanter pro parte dicti Emerici, Nicolai et aliorum fratrum eorundem de Hedrehwara, aut heredum eorundem habiti sunt, sentencias quoque universas et literas, si que ex huiusmodi processibus licium, vel iam de facto reportate essent, tamquam non rite, nec legittime latas de plenitudine nostre regie auctoritatis ac prelatorum et baronum nostrorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom