Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

163. Buda, 1440 julius 27. I. Ulaszlo kiraly a Gydrgy, ra.cz despotatol hiitlenseg miatt elvett Debreczen s Boszormeny varosokat Hedervari Lorincz nadornak es nejenek Margitnak, a benn irt foltetelek mellett adomanyozza. Commissio propria domini regis. Nos Wladislaus dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie etc. rex, Lithwanieque princeps suppremus et heres Russcie memorie commendamus tenore presencium significan­tes, quibus incumbit, universis, quod quamquam regie celsi­tudinis liberalitas provida cunctorum fidelium suorum subiec­torum merita retribucione votiva prosequi teneatur, illis tamen multo specialius debet esse liberalior, quos ad grata obsequia non minus consilio, quam viribus exercenda utiles et fructuosos claris precedentibus indiciis experitur. Hac itaque ducti con­sideracione nos attentis et in armario nostri cordis digne premetitis recolendis fidelitatibus et preclare fidelitatis obsequiis, gratuitis meritis, virtuosis gestis et sinceris complacenciis fidelis nostri grate sincereque dilecti magnifici Laurencii de Hedreh­wara, predicti regni nostri Hungarie palatini, quibus ipse defuncto, sicut domino placuit, condam serenissimo domino Alberto rege Hungarie et nobis superna cooperante clemencia sibi in hoc regno Hungarie et eius regimine succedentibus celsitudini nostre a tempore felicium eleccionis et coronacionis nostrarum in omnibus, que nobis veluti novitate regiminis fungentibus placibilia et regno nostro utilia fuere, non par­cendo rebus suis et persone, ymmo se et sua cuncta bona pro nostri honoris exaltacione et ad providendum saluti ipsius regni nostri Hungarie, quod ab infestissimis inimicis, infideli­bus videlicet Turcis, crucis Christi persecutoribus, necnon aliis quibusdam nephandissimis Bohemis et Australibus, domine Elizabeth regine adherentibus et ipsum regnum nostrum imma­niter devastantibus variis fluctuat tempestatibus, fortune casi­bus et imminentibus periculis, sic ut iam predicta bona sua hereditaria, tam scilicet castra, quam domus et possessiones ipsius penitus et in toto per insultus eorundem nephandissi­morum Bohemorum et Australium obtencionem et conserva-

Next

/
Oldalképek
Tartalom