Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

cionem nostri dominii, regiminis videlicet dicti regni nostri Hungarie impugnancium ignis voragine in cinerem redacta, et convolute haberentur, submittendo et se viriliter opponendo adeo gratum se reddere studuit et acceptum, quod, nedum regali remuneracione quantumlibet magnifice impendenda se dignum efficit, verum eciam nostre maiestatis mutuate dilec­cionis benivolenciam pro se attrahere promeruit, propterque nos volentes votis suis ad presens aliquantisper respondere, quedam oppida Debreczen in Byhoriensi ac Bezermen vocata, in de Zabowch comitatibus habita, que illustris Georgii despoti Rasscie prefuisse, sed per notam infidelitatis sue, quam ipse tum ex eo, quia idem despotus vastacionum huius regni nostri per sevos Turcos, inter quos et duo filii eius existunt, factarum conscius et consenciens fuisse suspicatur, tum pro eo, quod nobis pridem hoc regnum legittime eleccionis iure ingredientibus idem despotus partem dicte domine Elizabeth regine huiusmodi nostrum in idem regnum ingressum et conse­quenter coronacionem nostre maiestatis in regem ipsius regni nostri Hungarie iam divina favente clemencia feliciter peractam impedire volentis, nostrumque et ipsius regni nostri ac regni­colarum eiusdem statum tranquillum crudeliter turbantis fovendo se a nostri facie in signum aperte rebellionis absen­tans ad alienas terras contulit, tum eciam eo, quod castellani hominesque et officiales sui in nonnullis castris et fortaliciis opidisque et possessionibus suis per ipsum constituti et dimissi de eisdem incessanter egrediendo in nonnullorum nostrorum tidelium possessionibus et bonis plurimas vastaciones nocumen­torumque et irrecuperabilium dampnorum genera dictis fideli­bus nostris in contemptum nostri regii culminis inferre et irrogare non formidarunt contra nostram maiestatem et totum predictum regnum nostrum Hungarie regnicolasque nostros predictos incurrisse; et propterea huiusmodi castris, fortaliciis opidisque et possessionibus ac ceteris bonis suis quibusvis in dicto hoc regno nostro habitis privari debere, nec ad conser­vanda eadem et ipsas dignus fore perhibetur, ad nos et nostras manus iuxta antiquam et approbatam regni nostri Hungarie predicti legem consuetudinariam devoluta et redacta existere dinoscuntur, simulcum universis et singulis possessionibus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom